monumenta.ch > Varro > 7
Varro, Lingua, 8, VI <<< >>> VIII
Varro, Lingua, 8, Caput VII
1 Propter ea verba quae erant proinde ac cognomina, ut prudens, candidus, strenuus, quod in his praeterea sunt discrimina propter incrementum, quod maius aut minus in his esse potest, accessit declinationum genus, ut a candido candidius candidissimum sic a longo, divite, id genus aliis ut fieret. 2 Quae in eas res quae extrinsecus declinantur, sunt ab equo equile, ab ovibus ovile, sic alia: haec contraria illis quae supra dicta, ut a pecunia pecuniosus, ab urbe urbanus, ab atro atratus: ut nonnunquam ab homine locus, ab eo loco homo, ut ab Romulo Roma, ab Roma Romanus. 3 Aliquot modis declinata ea quae foris: nam aliter qui a maioribus suis, Latonius et Priamidae, aliter quae a facto, ut a praedando praeda, a merendo merces; sic alia sunt, quae circum ire non difficile; sed quod genus iam videtur et alia urgent, omitto.
Varro HOME
ubbF_IV_13.143r