monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6
Varro, Lingua, 8, V <<< >>> VII
Varro, Lingua, 8, Caput VI
1 Propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset, cum vocaret, cum daret, cum accusaret, sic alia eiusdem modi discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. Sine controversia sunt obliqui, qui nascuntur a recto: unde rectus an sit casus sunt qui quaerant. Nos vero sex habemus, Graeci quinque: quis vocetur, ut Hercules; quemadmodum vocetur, ut Hercule; quo vocetur, ut ad Herculem; a quo vocetur, ut ab Hercule; cui vocetur, ut Herculi; cuius vocetur, ut Herculis.
Varro HOME
ubbF_IV_13.143r