monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5
Varro, Lingua, 8, IV <<< >>> VI
Varro, Lingua, 8, Caput V
1 Nomina declinantur aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, ut ab Terentius Terentia, aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina non sunt, ut ab equo equiso. In sua discrimina declinantur aut propter ipsius rei naturam de qua dicitur aut propter illius usum qui dicit. Propter ipsius rei discrimina, aut ab toto aut a parte. Quae a toto, declinata sunt aut propter multitudinem aut propter exiguitatem. Propter exiguitatem, ut ab homine homunculus, ab capite capitulum; propter multitudinem, ut ab homine homines; ab eo abeo quod alii dicunt cervices et id Hortensius in poematis cervix. 2 Quae a parte declinata, aut a corpore, ut a mamma mammosae, a manu manubria, aut ab animo, ut a prudentia prudentes, ab ingenio ingeniosi. Haec sine agitationibus; at ubi motus maiores, item ab animo aut a corpore, ut ab strenuitate et nobilitate strenui et nobiles, sic a pugnando et currendo pugiles et cursores. Ut aliae declinationes ab animo, aliae a corpore, sic aliae quae extra hominem, ut pecuniosi, agrarii, quod foris pecunia et ager.
Varro HOME
ubbF_IV_13.142v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik