monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1
>>> Varro, Lingua, 8, II
Varro, Lingua, 8, Caput I
1 Quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris ostendi cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent imposita, secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant, prima parte exposita de secunda incipiam hinc. Ut propago omnis natura secunda, quod prius illud rectum, unde ea, sic declinata: itaque declinatur in verbis: rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum a recto. 2 De huiuscemodi, multiplici natura discriminum causae sunt hae, cur et quo et quemadmodum in loquendo declinata sunt verba. De quibus duo prima duabus causis percurram breviter, quod et tum, cum de copia verborum scribam, erit retractandum et quod de tribus tertium quod est habet suas permultas ac magnas partes.
Varro HOME
ubbF_IV_13.142r