monumenta.ch > Nepos > 1 > 19 > 7
Varro, Lingua, 7, VI <<<    

Varro, Lingua, 7, Caput VII

1 Sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me quod nimium multa scripserim reprehendant quam quod reliquerim quaedam accusent, ideo potius iam reprimendum quam procudendum puto esse volumen: nemo reprensus qui e segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum: e quis tris scripsi Po. Septumio qui mihi fuit quaestor, tris tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina verborum originis, posteriores de verborum originibus. In illis, qui ante sunt, in primo volumine est quae dicantur, cur etymologike neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae. 2 In secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae in locis esse solent, secundum quibus vocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa quae dixi in duobus libris soluta oratione. Quocirca quoniam omnis operis de Lingua Latina tris feci partis, primo quemadmodum vocabula imposita essent rebus, secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio quemadmodum coniungerentur, prima parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic libro faciam finem.
Varro HOME

ubbF_IV_13.141v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik