monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6
Varro, Lingua, 7, V <<<     >>> VII

Varro, Lingua, 7, Caput VI

1 Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii "lingula" a lingua; in Clastidio "vitulantes" a Vitula; in Dolo "caperrata fronte" a caprae fronte; in Demetrio "persibus" a perite: itaque sub hoc glossema "callide" subscribunt; in Lampadione "protinam" a protinus, continuitatem significans; in Nagidone "clucidatus" suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo "consponsus" contra sponsum rogatus; in Stigmatia "praebia" a praebendo, ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico "confictant" a conficto convenire dictum;
In Tarentilla "praelucidum" a luce, illustre; in Tunicularia:
ecbolicas aulas quassant
quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico:
nec satis sardare
ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.
Varro HOME

ubbF_IV_13.141v