monumenta.ch > Varro > 4 > 4
Varro, Lingua, 7, III <<<     >>> V

Varro, Lingua, 7, Caput IV

1 Nunc de temporibus dicam. Quod est apud Cassium:
Nocte intempesta nostram devenit domum,
intempesta nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta, quo tempore nihil agitur.
Quid noctis videtur? - in altisono
Caeli clipeo temo superat
Stellas sublimen agens etiam
Atque etiam noctis iter.
2 Hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde et cur dicatur latet. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem usum, ut culturae tempus, designandum convenire animadvertebantur. 3 Eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut Homerus vocant hamaxan, et propinquum eius signum booten, nostri eas septem stellas triones et temonem et prope eas axem: triones enim et boves appellantur a bubulcis etiam nunc, maxime cum arant terram; e quis ut dicti
Valentes glebarii,
qui facile proscindunt glebas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones, unde triones ut dicerentur E detrito. 4 Temo dictus a tenendo: is enim continet iugum et plaustrum, appellatum a parte totum, ut multa. Possunt triones dicti, VII quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant.
Aliquod lumen - iubarne? - in caelo cerno.
Iubar dicitur stella Lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum, ut leo in capite iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuius:
Exorto iubare, noctis decurso itinere.
Apud Plautum in Parasito Pigro:
Inde hic bene potus, primulo crepusculo.
5 Crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus noctis an diei sit. Itaque in Condalio est:
Tam crepusculo, ferae ut amant, lampades accendite.
Ideo dubiae res creperae dictae.
In Trinummo:
Concubium sit noctis priusquam ad postremum perveneris.
Concubium a concubitu dormiendi causa dictum.
In Asinaria:
Videbitur, factum volo: redito conticinio.
Putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scribit, ab eo cum conticuerunt homines.
Varro HOME

ubbF_IV_13.140r