monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11 > 2
Varro, Lingua, 7, I <<<     >>> III

Varro, Lingua, 7, Caput II

1 Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus sunt coniuncta, sed is ut quae cum his sint coniuncta, adiungam, et si quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam. Incipiam hinc:
Unus erit quem tu tolles in caerula caeli Templa.
2 Templum tribus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine; ab natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. In caelo templum dicitur, ut in Hecuba:
O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis.
In terra, ut in Periboea:
Scrupea saxea Bacchi
Templa prope aggreditur.
Sub terra, ut in Andromacha:
Acherusia templa alta Orci, salvete, infera.
3 Quaqua intuiti erant oculi, a tuendo primo templum dictum: quocirca caelum qua attuimur dictum templum; sic:
Contremuit templum magnum Iovis altitonantis,
id est, ut ait Naevius,
Hemisphaerium ubi concavo
Caerulo septum stat.
4 Eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septemtrionem. 5 In terris dictum templum locus augurii aut auspicii causa quibusdam conceptis verbis finitus. Concipitur verbis non isdem usque quaque; in Arce sic:
Templa tescaque me ita sunto, quoad ego ea rite lingua nuncupavero.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in sinistrum.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in dextrum.
Inter ea conregione conspicione cortumione, utique ea rite dixisse me sensi.
6 In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum, et contemplare, ut apud Ennium in Medea:
Contempla et templum Cereris ad laevam aspice.
7 Contempla et conspicare idem esse apparet, ideo dicere tum, cum templum facit, augurem conspicione, qua oculorum conspectum finiat. Quod cum dicunt conspicionem, addunt cortumionem, dicitur a cordis visu: cor enim cortumionis origo. 8 Quod addit templa ut sint tesca, aiunt sancta esse qui glossas scripserunt. Id est falsum: nam Curia Hostilia templum est et sanctum non est; sed hoc ut putarent aedem sacram esse templum, eo videtur esse factum quod in urbe Roma pleraeque aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et quod loca quaedam agrestia, quae, alicuius dei sunt, dicuntur tesca.
Nam apud Accium in Philocteta Lemnio:
Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes loca?
Ea enim loca quae sint designat, cum dicit:
Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris.
Dein:
Volcania iam templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli.
Et:
Nemus expirante vapore vides,
Unde ignis cluet mortalibus clam
Divisus.
9 Quare haec quod tesca dixit, non erravit, neque ideo quod sancta, sed quod ubi mysteria fiunt attuentur, tuesca dicta. Tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est Ennii illud:
Tueor te, senex? Pro Iupiter!
Et:
Quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?
10 Alterum a curando ac tutela, ut cum dicimus, "vellet tueri villam," a quo etiam quidam dicunt illum qui curat aedes sacras aedituum, non aeditumum; sed tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volumus domum curare dicimus "tu domi videbis," ut Plautus cum ait:
Intus para, cura, vide. Quod opust fiat.
11 Sic dicta vestispica, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur. Quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi.
Etiam indidem illud Ennii:
Extemplo acceptam me necato et filiam.
Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum nec plus unum introitum habere.
Quod est apud Accium:
Pervade polum, splendida mundi
Sidera, bigis, bis continuis
Sex expicti signis,
polus Graecum, id significat circum caeli: quare quod est pervade polum valet vade peri polon. Signa dicuntur eadem et sidera. Signa quod aliquid significent, ut libra aequinoctium; sidera, quae quasi insidunt atque ita significant aliquid in terris perurendo aliave qua re: ut signum candens in pecore. Quod est:
Terrarum anfracta revisam,
anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo: ab eo leges iubent in directo pedum VIII esse viam, in anfracto XVI, id est in flexu. Ennius:
                                        Ut tibi
Titanis Trivia dederit stirpem liberum.
12 Titanis Trivia Diana est, ab eo dicta Trivia, quod in trivio ponitur fere in oppidis Graecis, vel quod luna dicitur esse, quae in caelo tribus viis movetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. Titanis dicta, quod eam genuit, ut ait Plautus, Lato; ea, ut scribit Manilius,
Est Coeo creata Titano.
Ut idem scribit:
Latona pariet casta complexu Iovis Deliadas geminos,
id est Apollinem et Dianam. Dii, quod Titanis Deli eos peperit, Deliadae.
Eidem:
O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines.
13 Umbilicum dictum aiunt ab umbilico nostro, quod is medius locus sit terrarum, ut umbilicus in nobis; quod utrumque est falsum: neque hic locus est terrarum medius neque noster umbilicus est hominis medius. Itaque pingitur quae vocatur antichthon Pythagora, ut media caeli ac terrae linea ducatur infra umbilicum per id quo discernitur homo mas an femina sit, ubi ortus humanus similis ut in mundo: ibi enim omnia nascuntur in medio, quod terra mundi media. Praeterea si quod medium id est umbilicus pilae terrae, non Delphi medium; et terrae medium - non hoc, sed quod vocant - Delphis in aede ad latus est quiddam ut thesauri specie, quod Graeci vocant omphalon, quem Pythonos aiunt esse tumulum; ab eo nostri interpretes omphalon umbilicum dixerunt.
Pacuius:
Calydonia altrix terra exsuperantum virum.
Ut ager Tusculanum, sic Calydonius ager est, non terra; sed lege poetica, quod terra Aetolia in qua Calydon, a parte totam accipi Aetoliam voluit.
Acci:
Mystica ad dextram vada Praetervecti.
14 Mystica a mysteriis, quae ibi in propinquis locis nobilia fiunt.
Ennii:
Areopagitae quia dedere aequam pilam.
Areopagitae ab Areopago; is locus, Athenis.
Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum.
Caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo potius puto Musas dictas Olympiadas: ita enim ab terrestribus locis aliis cognominatae Libethrides, Pipleides, Thespiades, Heliconides.
Cassi
Hellespontum et claustra.
Claustra, quod Xerxes quondam eum locum clausit: nam, ut Ennius ait,
Isque Hellesponto pontem contendit in alto.
Nisi potius ab eo quod Asia et Europa ibi concluditur mare; inter angustias facit Propontidis fauces.
Pacui:
Linqui in Aegeo fretu.
15 Dictum fretum ab similitudine ferventis aquae, quod in fretum saepe concurrat aestus atque effervescat. Aegeum dictum ab insulis, quod in eo mari scopuli in pelago vocantur ab similitudine caprarum aeges.
Ferme aderant aequore in alto ratibus repentibus.
Mare appellatum aequor, quod aequatum cum commotum vento non est. Ratis navis longas dixit, ut Naevius cum ait:
Ut conferre queant ratem aeratam qui
Per liquidum mare sudantes eunt atque sedentes.
16 Ratis dicta navis longa propter remos, quod hi, cum per aquam sublati sunt dextra et sinistra, duas rates efficere videntur: ratis enim, unde hoc tralatum, illi ubi plures mali aut asseres iuncti aqua ducuntur. Hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur.
Varro HOME

ubbF_IV_13.136v

Varro, Lingua, 7, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik