monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1
>>> Varro, Lingua, 7, II

Varro, Lingua, 7, Caput I

1 Difficilia sunt explicatu poetarum vocabula. Saepe enim significationem aliquam prioribus temporibus impositam repens ruina operuit, aut verbum quod conditum est e quibus litteris oportet inde post aliqua dempta, sic obscurior fit voluntas impositoris. Non reprehendendum igitur in illis qui in scrutando verbo litteram adiciunt aut demunt, quo facilius quid sub ea voce subsit videri possit: ut enim facilius obscuram operam Myrmecidis ex ebore oculi videant, extrinsecus admovent nigras setas. 2 Cum haec amminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris, tamen latent multa. Quod si poetice quae in carminibus servavit multa prisca quae essent, sic etiam cur essent posuisset, fecundius poemata ferrent fructum; sed ut in soluta oratione sic in poematis verba non omnia quae habent etuma possunt dici, neque multa ab eo, quem non erunt in lucubratione litterae prosecutae, multum licet legeret. Aelii hominis in primo in litteris Latinis exercitati interpretationem Carminum Saliorum videbis et exili littera expeditam et praeterita obscura multa. 3 Nec mirum, cum non modo Epimenides sopore post annos L experrectus a multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Livii post XV annos ab suis qui sit ignoretur. At hoc quid ad verborum poeticorum aetatem? Quorum si Pompili regnum fons in Carminibus Saliorum neque ea ab superioribus accepta, tamen habent DCC annos. Quare cur scriptoris industriam reprehendas qui herois tritavum, atavum non potuerit reperire, cum ipse tui tritavi matrem dicere non possis? Quod intervallum multo tanto propius nos, quam hinc ad initium Saliorum, quo Romanorum prima verba poetica dicunt Latina. 4 Igitur de originibus verborum qui multa dixerit commode, potius boni consulendum, quam qui aliquid nequierit reprehendendum, praesertim quom dicat etymologice non omnium verborum posse dici causam, ut qui ac qua re res utilis sit ad medendum medicina; neque si non norim radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus, equites ab equite, equitem ab equo neque equus unde sit dicit, tamen hic docet plura et satisfacit grato, quem imitari possimusne ipse liber erit indicio.
Varro HOME

ubbF_IV_13.136v