monumenta.ch > Varro > 11
Varro, Lingua, 6, X <<<    

Varro, Lingua, 6, Caput XI

1 Quod ad origines verborum huius libri pertinet, satis multas arbitror positas huius generis; desistam, et quoniam de hisce rebus tris libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, poetica unum, et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta, deinceps in proximo de poeticis verborum originibus scribere incipiam.
Varro HOME

ubbF_IV_13.136v