monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6 > 8
Varro, Lingua, 6, VII <<<     >>> IX

Varro, Lingua, 6, Caput VIII

1 Tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit, sed gerit, id est sustinet, tralatum ab his qui onera gerunt, quod hi sustinent. 2 Proprio nomine dicitur facere a facie, qui rei quam facit imponit faciem. Ut fictor cum dicit fingo, figuram imponit, quom dicit formo, formam, sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua facie discernitur, ut dici possit aliud esse vestimentum, aliud vas, sic item quae fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid amministrat, cuius opus non extat quod sub sensum veniat, ab agitatu, ut dixi, magis agere quam facere putatur; sed quod his magis promiscue quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis utimur verbis: nam et qui dicit, facere verba dicimus, et qui aliquid agit, non esse inficientem. 3 Et facere lumen, faculam qui adlucet, dicitur. Lucere ab luere, quod et luce dissolvuntur tenebrae; ab luce Noctiluca, quod propter lucem amissam is cultus institutus. Acquirere est ad et quaerere; ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera; a quaerendo quaestio, ab his tum quaestor. 4 Video a visu, id a vi: quinque enim sensuum maximus in oculis: nam cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum sensus vis usque pervenit ad stellas. Hinc:
Visenda vigilant, vigilium invident.
Et Acci:
Cum illud oculis violavit is, qui invidit invidendum.
A quo etiam violavit virginem pro vitiavit dicebant; aeque eadem modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant. 5 Cerno idem valet: itaque pro video ait Ennius:
Lumen - iubarne? - in caelo cerno.
Cassius:
Sensumque inesse et motum in membris cerno.
Dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique videtur. Hinc fines capilli discripti, quod finis videtur, discrimen; et quod in testamento cernito, id est facito videant te esse heredem: itaque in cretione adhibere iubent testes. Ab eodem est quod ait Medea:
Ter sub armis malim vitam cernere,
Quam semel modo parere;
quod, ut decernunt de vita eo tempore, multorum videtur vitae finis. 6 Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius usus:
Quos Epulo postquam spexit,
et quod in auspiciis distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in auguriis etiam nunc augures dicunt avem specere. Consuetudo communis quae cum praeverbiis coniuncta fuerunt etiam nunc servat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia; in quo etiam expecto quod spectare volo. Hinc speculor, hinc speculum, quod in eo specimus imaginem. Specula, de quo prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae volumus. Hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum. 7 Ab auribus verba videntur dicta audio et ausculto; aures ab aveo, quod his avemus discere semper, quod Ennius videtur etymon, ostendere velle in Alexandro cum ait:
Iam dudum ab ludis animus atque aures avent,
Avide expectantes nuntium.
Propter hanc aurium aviditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo dictum poetae:
Audio, haut ausculto.
Littera commutata dicitur odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, sic alia. 8 Ore edo, sorbeo, bibo, poto. Edo a Graeco edo, hinc esculentum et esca et edulia; et quod Graece genetai, Latine gustat. Sorbere, item bibere a vocis sono, ut fervere aquam ab eius rei simili sonitu. Ab eadem lingua, quod poton, potio, unde poculum, potatio, repotia. Indidem puteus, quod sic Graecum antiquum, non ut nunc phrear dictum. 9 A manu manupretium; mancipium, quod manu capitur; quod coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. Manubrium, quod manu tenetur. Mantelium, ubi manus terguntur ***
Varro HOME

ubbF_IV_13.135r

Varro, Lingua, 6, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik