monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1
>>> Varro, Lingua, 6, II
Varro, Lingua, 6, Caput I
1 Origines verborum quae sunt locorum et ea quae in his in priore libro scripsi. In hoc dicam de vocabulis temporum et earum rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur, ambulatur, loquontur; atque si qua erunt ex diverso genere adiuncta, potius cognationi verborum quam auditori calumnianti geremus morem. 2 Huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt, ut verba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent, ut fit in turdo, in turdario et turdelice. Sic declinantes Graeci nostra nomina dicunt Lucienum Leukienon et Quinctium Kointion, et nostri illorum Aristarchon Aristarchum et Diona Dionem; sic, inquam, consuetudo nostra multa declinavit a vetere, ut ab solu solum, ab Loebeso Liberum, ab Lasibus Lares: quae obruta vetustate ut potero eruere conabor.
Varro HOME
ubbF_IV_13.131v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik