monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34
Varro, Lingua, 5, XXXIII <<<     >>> XXXV

Varro, Lingua, 5, Caput XXXIV

1 *** quam religionem Porcius designat cum de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. Sequitur Porta Naevia, quod in nemoribus Naeviis: etenim loca, ubi ea, sic dicta. Deinde Rauduscula, quod aerata fuit. Aes raudus dictum; ex eo veteribus in mancipiis scriptum: Raudusculo libram ferito. Hinc Lavernalis ab ara Lavernae, quod ibi ara eius. 2 Praeterea intra muros video portas dici in Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in buceta tum ante antiquum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae habet gradus in Nova Via ad Volupiae sacellum. 3 Tertia est Ianualis, dicta ab Iano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a Pompilio, ut scribit in Annalibus Piso, ut sit aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. Traditum est memoriae Pompilio rege fuisse opertam et post Tito Manlio consule bello Carthaginiensi primo confecto, et eodem anno apertam.
Varro HOME

ubbF_IV_13.129r