monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33
Varro, Lingua, 5, XXXII <<< >>> XXXIV
Varro, Lingua, 5, Caput XXXIII
1 Quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula videamus. Domus Graecum et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes dei sunt, Graeci dicunt prodomon, quod post est, opisthodomon. Aedes ab aditu, quod plano pede adibant. Itaque ex aedibus efferri indictivo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et omnes in censu villas inde dedicamus aedes. 2 Cavum aedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio et castris. Si relictum erat in medio ut lucem caperet, deorsum quo impluebat, dictum impluium, susum qua compluebat, compluium: utrumque a pluvia. Tuscanicum dictum a Tuscis, posteaquam illorum cavum aedium simulare coeperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. 3 Circum cavum aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta: ubi quid conditum esse volebant, a celando cellam appellarunt; penariam ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum vocitabant, ut etiam nunc Lanuvi apud aedem Iunonis et in cetero Latio ac Faleriis et Cordubae dicuntur. Posteaquam in superiore parte cenitare coeperunt, superioris domus universa cenacula dicta; posteaquam ubi cenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme hiberna, hibernum domus vocarunt; contraria ***
Varro HOME
ubbF_IV_13.129r