monumenta.ch > Varro > 31
Varro, Lingua, 5, XXX <<<     >>> XXXII

Varro, Lingua, 5, Caput XXXI

1 Instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum ab serendo ac sariendo. Ligo, quod eo propter latitudinem quod sub terra facilius legitur. Pala a pangendo, L GL quod fuit. Rutrum ruitrum a ruendo. 2 Aratrum, quod arruit terram. Eius ferrum vomer, quod vomit eo plus terram. Dens, quod eo mordetur terra; super id regula quae stat, stiva ab stando, et in ea transversa regula manicula, quod manu bubulci tenetur. Qui quasi temo est inter boves, bura a bubus; alii hoc a curvo urvum, appellant. Sub iugo medio cavum, quod bura extrema addita oppilatur, vocatur coum a cavo. Iugum et iumentum ab iunctu. 3 Irpices regula compluribus dentibus, quam item ut plaustrum boves trahunt, ut eruant quae in terra serpunt; sirpices, postea irpices S detrito, a quibusdam dicti. Rastelli ut irpices serrae leves; itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas corradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentatis penitus eradunt terram atque eruunt, a quo rutu ruastri dicti. 4 Falces a farre littera commutata; hae in Campania seculae a secando; a quadam similitudine harum aliae, ut quod apertum unde, falces fenariae et arborariae et, quod non apertum unde, falces lumariae et sirpiculae. Lumariae sunt quibus secant lumecta, id est cum in agris serpunt spinae; quas quod ab terra agricolae solvunt, id est luunt, lumecta. Falces sirpiculae vocatae ab sirpando, id est ab alligando; sic sirpata dolia quassa, cum alligata his, dicta. Utuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes, faculas. Has zanclas, Chersonesice. 5 Pilum, quod eo far pisunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum commutant), inde post in Urbe Lucili pistrina et pistrix. Trapetes molae oleariae; vocant trapetes a terendo, nisi Graecum est; ac molae a molliendo: harum enim motu eo coniecta molliuntur. Vallum a volatu, quod cum id iactant volant inde levia. Ventilabrum, quod ventilatur in aere frumentum. 6 Quibus conportatur fructus ac necessariae res: de his fiscina a ferendo dicta. Corbes ab eo quod eo spicas aliudve quid corruebant; hinc minores corbulae dictae. De his quae iumenta ducunt, tragula, quod ab eo trahitur per terram; sirpea, quae virgis sirpatur, id est colligando implicatur, in qua stercus aliudve quid vehitur. 7 Vehiculum, in quo faba aliudve quid vehitur, quod e viminibus vietur aut eo vehitur. Brevius vehiculum dictum est aliis ut arcera, quae etiam in Duodecim Tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. Plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi ex quadam parte, sed ex omni parte palam est, quae in eo vehuntur quod perlucent, ut lapides, asseres, tignum.
Varro HOME

ubbF_IV_13.126r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik