monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1 > 8 > 6 > 7 > 33 > 4 > 32 > > 9 > 35 > 2 > 30
Varro, Lingua, 5, XXIX <<<     >>> XXXI

Varro, Lingua, 5, Caput XXX

1 Prius deinde indutui, tum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit. Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, unum quod foris ac palam, palla; alterum quod intus, a quo indusium, ut intusium, id quod Plautus dicit: Indusiatam patagiatam caltulam ac crocotulam. Multa post luxuria attulit, quorum vocabula apparet esse Graeca, ut asbestinon. 2 Amictui dictum quod ambiectum, est, id est circumiectum, a quo etiam quo vestitas se involuunt, circumiectui appellant, et quod amictui habet purpuram circum, vocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium; id quod eo utebantur duplici, ab eo quod dimidiam partem retrorsum iaciebant, ab reiciendo ricinium dictum. 3 Pallia hinc, quod facta duo simplicia paria, parilia primo dicta, R exclusum propter levitatem. Parapechia, chlamydes, sic multa, Graeca. Laena, quod de lana multa, duarum etiam togarum instar; ut antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex virorum.
Varro HOME

ubbF_IV_13.126r