monumenta.ch > Varro > 26
Varro, Lingua, 5, XXV <<< >>> XXVII
Varro, Lingua, 5, Caput XXVI
1 Mensa vinaria rotunda nominabatur cilliba ante, ut etiam nunc in castris. Id videtur declinatum a Graeco kylikeioi, id a poculo cylice qui in illa. Capides et minores capulae a capiendo, quod ansatae ut prehendi possent, id est capi. Harum figuras in vasis sacris ligneas ac fictiles antiquas etiam nunc videmus. 2 Praeterea in poculis erant paterae, ab eo quod late patent ita dictae. Hisce etiam nunc in publico convivio antiquitatis retinendae causa, cum magistri fiunt, potio circumfertur, et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo vinum. Pocula a potione, unde potatio et etiam posca. Haec possunt a potoi, quod potos potio Graece. 3 Origo potionis aqua, quod aequa summa. Fons unde funditur e terra aqua viva, ut fistula a qua fusus aquae. Vas vinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem cavationem quam pocula habebant. Item dictae lepestae, quae etiam nunc in diebus sacris Sabinis vasa vinaria in mensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores Graecos inveni appellari poculi genus depestan: quare vel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt profectae. 4 Qui vinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpuium nominarunt. In huiusce locum in conviviis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiis remansit guttus et simpuium. 5 Altera vasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; vocabatur cartibulum. Haec in aedibus ad compluvium apud multos me puero ponebatur et in ea et circum eam aenea vasa: a gerendo cartibulum potest dictum.
Varro HOME
ubbF_IV_13.125v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik