monumenta.ch > Varro > 25
Varro, Lingua, 5, XXIV <<<     >>> XXVI

Varro, Lingua, 5, Caput XXV

1 Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dicta potest; nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc, Graeci tryelen. Trua qua e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cavum non est nisi in vinario truleo. 2 Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant; quo postea accessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus. Pelvis pedeluis a pedum lavatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant lychnon Graeci. 3 Vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt katinon ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patenas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.
Varro HOME

ubbF_IV_13.127r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik