monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24
Varro, Lingua, 5, XXIII <<< >>> XXV
Varro, Lingua, 5, Caput XXIV
1 Arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. Parma, quod e medio in omnis partis par. Conum, quod cogitur in cacumen versus. Hasta, quod astans solet ferri. Iaculum, quod ut iaciatur fit. Tragula a traiciendo. Scutum a sectura ut secutum, quod a minute consectis fit tabellis. Umbones a Graeco, quod ambones. 2 Gladium C in G commutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium; similiter ab omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. Lorica, quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit gallica e ferro sub id vocabulum, ex anulis ferrea tunica. Balteum, quod cingulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quod opponebatur ob crus. Galea ab galero, quod multi usi antiqui. 3 Tubae ab tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. Cornua, quod ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. Vallum vel quod ea varicare nemo posset vel quod singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litterae V. Cervi ab similitudine cornuum cervi; item reliqua fere ab similitudine ut vineae, testudo, aries.
Varro HOME
ubbF_IV_13.127r