monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4 > 21 > 3 > 15 > 11 > 3 > 27 > 17 > 23
Varro, Lingua, 5, XXII <<< >>> XXIV
Varro, Lingua, 5, Caput XXIII
1 Lana Graecum, ut Polybius et Callimachus scribunt. Purpura a purpurae maritumae colore, ut Poenicum, quod a Poenis primum dicitur allata. Stamen a stando, quod eo stat omne in tela velamentum. Subtemen, quod subit stamini. Trama, quod trameat frigus id genus vestimenti. Densum a dentibus pectinis quibus feritur. Filum, quod minimum est hilum: id enim minimum est in vestimento. Pannus Graecum, ubi E A fecit. Panuvellium dictum a pano et volvendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica ut tuendica. Toga a tegendo. Cinctus et cingillum a cingendo, alterum viris, alterum mulieribus attributum.
Varro HOME
ubbF_IV_13.127r