monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22
Varro, Lingua, 5, XXI <<< >>> XXIII
Varro, Lingua, 5, Caput XXII
1 Quae manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento, et si quid aliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; haec appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet cum aquae ferventi insipitur. Panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; posteaquam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium coeptum dici. Hinc panarium, ubi id servabant, sicut granarium, ubi granum frumenti condebant, unde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id kranon, a quo a Graecis quoque granarium dictum in quo ea quae conduntur. 2 Hordeum, ab horrido. Triticum, quod tritum e spicis. Far a faciendo, quod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam id meline. Libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. Testuacium, quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt matronae. Circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequabiliter fundebant. 3 Hos quidam qui magis incondite faciebant vocabant lixulas et similixulas vocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti a globo globi. Crustulum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. Cetera fere aperta a vocabulis Graecis sumpta, ut thrion et placenta. 4 Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; hinc pulmentarium dictum: hoc primum defuit pastoribus. Caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. Ab olla holera dicta, quod earum macerare cruda holera. E quis ad coquendum quod e terra eruitur, ruapa, unde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eam Attici orchin morian. 5 Hinc ad pecudis carnem perventum est. Ut ab sue suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uvescit: uvidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudandum assum destillat calore, et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione. 6 Succidia ab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperunt, domini et ut servarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede. Sueris a nomine eius. Offula ab offa, minima suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum prosicium est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea additur large fartis. 7 Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem; fundolum a fundo, quod non ut reliquae lactes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, a quo farticulum: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius: Neque dispendi facit hilum. Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longavo, quod longius quam duo illa. 8 Augmentum, quod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendo augendi causa. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. Mattea ab eo quod ea Graece mattye. Item a Graecis *** singillatim haec: *** ovum, bulbum.
Varro HOME
ubbF_IV_13.125v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik