monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4 > 21
Varro, Lingua, 5, XX <<<     >>> XXII

Varro, Lingua, 5, Caput XXI

1 Proxima animalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere animam, ut virgulta. Virgultum dicitur a viridi, id a vi quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea vini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt malon. Pinus, *** Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Iove et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem huius sucus corpus facit atrum. 2 Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc peganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc rhaphanon; item haec Graecis vocabulis: serpyllum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina koliandron, malache, kyminon; item lilium ab leirio et malva ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi. 3 Vernacula: lactuca a lacte, quod holus id habet lact; brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur; asparagi, quod ex asperis virgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leves; nisi Graecum: illic quoque enim dicitur asparagos. Cucumeres dicuntur a curvore, ut curvimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Uvae ab uvore.
Varro HOME

ubbF_IV_13.125r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik