monumenta.ch > Varro > 25 > 19
Varro, Lingua, 5, XVIII <<< >>> XX
Varro, Lingua, 5, Caput XIX
1 Haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant, a quo pecora universa. Quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum et peculiariae oves aliudve quid: id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat aversum. 2 Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus: sus, quod hys, bos, quod bous, taurus, quod tauros, item ovis, quod ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis vocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boves ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus italos, aut quod plerique vegeti, vegitulus. Iuvencus, iuvare qui iam ad agrum colendum posset. 3 Capra carpa, a quo scriptum Hircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure hedus, qui in urbe ut in multis A addito haedus. Porcus, quod Sabini dicunt aprunum porcum; proinde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta est porke et porkos. 4 Aries, ut quidam dicebant, ab aris; veteres nostri ariuga, hinc ariugus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in veru coquuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris videmus. In hostiis eam dicunt ariugam, quae cornua habeat; quoniam si cui ovi mari testiculi dempti et ideo vi natura versa, verbex declinatum. 5 Pecori ovillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in venando signum voce dat, canis dictus.
Varro HOME
ubbF_IV_13.124v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik