monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4 > 21 > 3 > 15 > 11 > 3 > 27 > 17
Varro, Lingua, 5, XVI <<<     >>> XVIII

Varro, Lingua, 5, Caput XVII

1 Quae a fortuna vocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, dives, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Dives a divo qui ut deus nihil indigere videtur. Opulentus ab ope, cui eae opimae; ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim horum vocabulorum origo.
Varro HOME

ubbF_IV_13.124v