monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16
Varro, Lingua, 5, XV <<<     >>> XVII

Varro, Lingua, 5, Caput XVI

1 In re militari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperator, ab imperio populi qui eos, qui id attemptassent, oppressit hostis. Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu. 2 Cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in villa, quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa Hypsicrates dicit esse Graece Xorton apud poetas dictam. Manipulus exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus. 3 Milites, quod trium milium primo legio fiebat ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictum, a quo Plautus:
Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii.
4 Auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur institutum. 5 Turma terima (E in V abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicus a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum vocant.
Varro HOME

ubbF_IV_13.124r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik