monumenta.ch > Varro > 12
Varro, Lingua, 5, XI <<< >>> XIII
Varro, Lingua, 5, Caput XII
1 Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod myraina Graece, cybium et thynnus, cuius item partes Graecis vocabulis omnes, ut melander atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.
Varro HOME
ubbF_IV_13.123v