monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4 > 21 > 3 > 15 > 11
Varro, Lingua, 5, X <<< >>> XII
Varro, Lingua, 5, Caput XI
1 Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet videamus. De his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, in aqua, in terra, a summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, volucres a volatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba. 2 Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et vigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta avis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. Merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues.
Varro HOME
ubbF_IV_13.123v