| Ova parire solet genus pennis condecoratum, Non animam, |
| Post inde venit divinitus pullis Ipsa anima, |
| Animalium semen ignis is qui anima ac mens. |
| Istic est de sole sumptus ignis; |
| Isque totus mentis est, |
| Animam aether adiugat, |
| terram corpus quae dederit, ipsam capere, neque dispendi facere hilum. |
| Huic victrix Venus, videsne haec? |
| Ibant malaci viere Veneriam corollam. |
| Terris gentis omnis peperit et resumit denuo, |
| Dat cibaria, |
| Quod gerit fruges, Ceres; |
| Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci vocant Aerem, qui ventus est et nubes, imber postea, Atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo. Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi, Qui mortalis, arva atque urbes beluasque omnis iuvat. |
| Divumque hominumque pater rex. |