monumenta.ch > Varro > 6 > 4
Varro, Lingua, 5, III <<<     >>> V

Varro, Lingua, 5, Caput IV

1 Terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum quod teritur corpore extermentarium. Hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, et tribulum, qui teritur. Hinc fines agrorum termini, quod eae partes propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum I in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed terimen; hoc Graeci quod termona. Pote vel illinc; Evander enim, qui venit in Palatium, e Graecia Arcas. 2 Via quidem iter, quod ea vehendo teritur, iter item actus, quod agendo teritur; etiam ambitus iter, quod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus; ab eoque Duodecim Tabularum interpretes "ambitus parietis" circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, "sola terrae." 3 Terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium in terram cadentis dicere: Cubitis pinsibant humum; et quod terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus; ab eo qui Romanus combustus est, si in sepulcrum, eius abiecta gleba non est aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, quod inhumatus sit), familia funesta manet. Et dicitur humilior, qui ad humum, demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus. 4 Humor hinc. Itaque ideo Lucilius:
Terra abiit in nimbos humoremque.
Pacuvius:
Terra exhalat auram atque auroram humidam;
humidam humectam; hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus uvidus; hinc sudor et udor. 5 Is si quamvis deorsum in terra, unde sumi pote, puteus; nisi potius quod Aeolis dicebant ut pytamon sic pyteon a potu, non ut nunc phrear. A puteis oppidum ut Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae, nisi a putore potius, quod putidus odoribus saepe ex sulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obruebantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticuli quod putescebant ibi cadavera proiecta, qui locus publicus ultra Esquilias. Itaque eum Afranius putilucos in Togata appellat, quod inde suspiciunt per puteos lumen. 6 Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco, quod ii stegnon quod non habet rimam. Hinc ad villas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant. 7 Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege praediorum urbanorum scribitur: Stillicidia fluminaque uti nunc, ut ita cadant fluantque; inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, flumen quod fluit continue. 8 Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et urbem; oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qua Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum consenuit. 9 Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam Latinum vocabulum, ut Tiberinus nomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus. 10 Sed de Tiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientum, dixerint appellatum, primo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepulcrum.
Varro HOME

ubbF_IV_13.120r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik