monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3
Varro, Lingua, 5, II <<<     >>> IV

Varro, Lingua, 5, Caput III

1 Loca naturae secundum antiquam divisionem prima duo, terra et caelum, deinde particulatim utriusque multa. Caeli dicuntur loca supera et ea deorum, terrae loca infera et ea hominum. Ut Asia sic caelum dicitur modis duobus. Nam et Asia, quae non Europa, in quo etiam Syria, et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia ac provincia nostra. 2 Sic caelum et pars eius, summum ubi stellae, et id quod Pacuvius cum demonstrat dicit:
Hoc vide circum supraque quod complexu continet Terram.
Cui subiungit:
Id quod nostri caelum memorant.
A qua bipertita divisione Lucilius suorum unius et viginti librorum initium fecit hoc:
Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus.
3 Caelum dictum scribit Aelius, quod est caelatum, aut contrario nomine, celatum quod apertum est; non male, quod impositor, multo potius caelare a caelo quam caelum a caelando. Sed non minus illud alterum de celando ab eo potuit dici, quod interdiu celatur, quam quod noctu non celatur. 4 Omnino ego magis puto a chao choum cavum et hinc caelum, quoniam, ut dixi, "hoc circum supraque quod complexu continet terram," cavum caelum. Itaque dicit Andromeda Nocti:
                     Quae cava caeli
Signitenentibus conficis bigis;
et Agamemno:
In altisono caeli clipeo:
cavum enim clipeum; et Ennius item ad cavationem:
Caeli ingentes fornices.
5 Quare ut a cavo cavea et caullae et convallis, cavata vallis, et cavernae a cavatione ut cavum, sic ortum, unde omnia apud Hesiodum, a chao cavo caelum.
Varro HOME

ubbF_IV_13.120r