monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2
Varro, Lingua, 5, I <<<     >>> III

Varro, Lingua, 5, Caput II

1 Incipiam de locis ab ipsius loci origine. Locus est, ubi locatum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. Veteres id dicere solitos apparet apud Plautum:
Filiam habeo grandem dote cassam atque inlocabilem
Neque eam queo locare cuiquam.
Apud Ennium:
O Terra Thraeca, ubi Liberi fanum inclutum
Maro locavit.
2 Ubi quidque consistit, locus. Ab eo praeco dicitur locare, quod usque idem it, quoad in aliquo constitit pretium. Inde locarium quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. Sic loci muliebres, ubi nascendi initia consistunt.
Varro HOME

ubbF_IV_13.119v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik