monumenta.ch > Varro > XVII.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , XVI. <<<
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, XVII.
1 Interea redit ad nos Pavo et, Si vultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, ac coepti sunt a praecone recini, quem quaeque tribus fecerit aedilem.2 Appius confestim surgit, ut ibidem candidato suo gratularetur ac discederet in hortos.3 Merula, Tertium actum de pastionibus villaticis postea, inquit, tibi reddam, Axi.4 Consurgentibus illis, Axius mihi respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum venturum sciebamus, Non laboro, inquit, hoc loco discessisse Merulam.5 Reliqua enim fere mihi sunt nota, quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium et salsarum, alterum apud plebem et non sine fructu, ubi Lymphae aquam piscibus nostris villaticis ministrant; illae autem maritimae piscinae nobilium, quibus Neptunus ut aquam et piscis ministrat, magis ad oculos pertinent, quam ad vesicam, et potius marsippium domini exinaniunt, quam implent.6 Primum enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno.7 Hirrus circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia sestertia capiebat.8 Eam omnem mercedem escis, quas dabat piscibus, consumebat.9 Non mirum; uno tempore enim memini hunc Caesari duo milia murenarum mutua dedisse in pondus et propter piscium multitudinem quadragies sestertio villam venisse.10 Quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte dicitur dulcis et illa amara; quis enim nostrum non una contentus est hac piscina? Quis contra maritumas non ex piscinis singulis coniunctas habet pluris? Nam ut Pausias et ceteri pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sint cerae, sic hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, proinde ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi, Varro, ad tibicinem gregatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insulas Lydorum ibi χορευούσας vidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius vocare audet.11 Quintus Hortensius, familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad villam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos mittere emptum solitum.12 Neque satis erat eum non pasci e piscinis, nisi etiam ipse eos pasceret ultro ac maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mulli, quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant asini, et quidem utraque re, et cibo et potione, cum non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret victum.13 Ego enim uno servulo, hordeo non multo, aqua domestica meos multinummos alo asinos; Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebat complures, et ei pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui a maioribus absumerentur.14 Praeterea salsamentorum in eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac per tempestatem macellum piscinarum obsonium praeberet neque everriculo in litus educere possent vivam saginam, plebeiae cenae piscis.15 Celerius voluntate Hortensi ex equili educeres redarias, ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum mullum.16 Atque, ille inquit, non minor cura erat eius de aegrotis piscibus, quam de minus valentibus servis.17 Itaque minus laborabat ne servos aeger aquam frigidam, quam ut recentem biberent sui pisces.18 Etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas eius despiciebat, quod aestuaria idonea non haberet, ac reside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces eius; contra ad Neapolim L. Lucullum, posteaquam perfodisset montem ac maritumum flumen immisisset in piscinas, qui reciproce fluerent ipsae, Neptuno non cedere de piscatu.19 Factum esse enim ut amicos pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora, ut Apuli solent pecuarii facere, qui per calles in montes Sabinos pecus ducunt.20 In Baiano autem aedificans tanta ardebat cura, ut architecto permiserit vel ut suam pecuniam consumeret, dummodo perduceret specus e piscinis in mare obiecta mole, qua aestus bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam introire ac redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas.21 Nos haec.22 At strepitus ab dextra et cum lata candidatus noster designatus aedilis in villam.23 Cui nos occedimus et gratulati in Capitolium persequimur.24 Illi inde endo suam domum, nos nostram, o Pinni noster, sermone de pastione villatica summatim hoc, quem exposui, habito.
Varro HOME
bnf6842.136
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , XVI. <<<
monumenta.ch > Varro > XVII.
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik