monumenta.ch > Varro > XV.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , XIV. <<< >>> XVI.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, XV.
1 Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur; tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit.2 In eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem.3 Quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant.4 Facere iis cavos oportet laxiores, ubi pullos parere possint; aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt.5 Hae saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum constituant.6 In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam.7 Quibus in tenebris cum operculum impositum est in doleis, fiunt pingues.
Varro HOME
bnf6842.131