monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV. > 5 > 3 > 7 > 2 > 2 > 3 > 2 > I. > PSALMUS VI. > 7 > II. > XIV.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , XIII. <<<     >>> XV.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, XIV.

1 Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, O Merula noster.2 Quod ad venationem pertinet, breviter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est; neque enim magnum molimentum esse potest.3 Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, O Axi noster.4 Nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras.5 Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus.6 Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros.7 Qui si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum.8 Qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur.9 Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes stantes invenit.10 Denique ipsae et ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia intericiant et aspergant furfures non multos.11 Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit.12 Genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles; nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quadrantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minores ac maiores.13 Hae in fetura pariunt innumerabilia.14 Earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit.15 Magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris.16 Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit; vivax enim haec natura.
Varro HOME

bnf6842.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik