monumenta.ch > Varro > XXI. > XII.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , XI. <<< >>> XIII.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, XII.
1 Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et ille a nobis, quid esset dictum ac factum.2 Appius, Sequitur, inquit, actus secundi generis adficticius ad villam qui solet esse, ac nomine antico a parte quadam leporarium appellatum.3 Nam neque solum lepores in eo includuntur silva, ut olim in iugero agelli aut duobus, sed etiam cervi aut capreae in iugeribus multis.4 Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa non solum ea quae dixi, sed etiam oves ferae, etiam hoc maius hic in Statoniensi et quidam in locis aliis; in Gallia vero transalpina T. Pompeius tantum saeptum venationis, ut circiter passum locum inclusum habeat.5 Praeterea in eodem consaepto fere habere solent cocliaria atque alvaria atque etiam dolia, ubi habeant conclusos glires.6 Sed horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, praeterquam de apibus.7 Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio tacta sint et sint alta? Alterum ne faelis aut maelis aliave quae bestia introire possit, alterum ne lupus transilire; ibique esse latebras, ubi lepores interdiu delitiscant in virgultis atque herbis, et arbores patulis ramis, quae aquilae impediant conatus.8 Quis item nescit, paucos si lepores, mares ac feminas, intromiserit, brevi tempore fore ut impleatur? Tanta fecunditas huius quadripedis.9 Quattuor modo enim intromisit in leporarium, brevi solet repleri.10 Etenim saepe, cum habent catulos recentes, alios in ventre habere reperiuntur.11 Itaque de iis Archelaus scribit, annorum quot sit qui velit scire, inspicere oportere foramina naturae, quod sine dubio alius alio habet plura.12 Hos quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso faciant pingues.13 Quorum ergo tria genera fere sunt: unum Italicum hoc nostrum pedibus primis humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla, ventre albo, auribus longis.14 Qui lepus dicitur, cum praegnas sit, tamen concipere.15 In Gallia Transalpina et Macedonia fiunt permagni, in Hispania et in Italia mediocres.16 Alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, qui hoc fere mutant, quod toti candidi sunt; ii raro perferuntur Romam.17 Tertii generis est, quod in Hispania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, sed humile, quem cuniculum appellant.18 L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod levipes esset.19 Ego arbitror a Graeco vocabulo antico, quod eum Aeolis leporin appellabant.20 Cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos ipsi facere solent, ubi lateant in agris.21 Horum omnium tria genera, si possis, in leporario habere oportet.22 Duo quidem utique te habere puto, quod in Hispania annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos persecutos credam.
Varro HOME
bnf6842.129
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik