monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , X. <<<     >>> XII.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, XI.

1 Qui autem volunt greges anatium habere ac constituere nessotrophion, primum locum, quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus aut stagnum aut manu facta piscina, quo gradatim descendere possint.2 Saeptum altum esse oportet, ubi versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur.3 Circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia, ante ea vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo.4 In eo perpetua canalis, in quam et cibus imponitur iis et immittitur aqua; sic enim cibum capiunt.5 Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit neve evolare anas.6 Pabulum iis datur triticum, hordeum, vinacei, non numquam etiam ex aqua cammari et quaedam eius modi aquatilia.7 Quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit.8 Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita concipiunt.9 Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem neque propter suavitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues.10 Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus, dixi.
Varro HOME

bnf6842.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik