monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , IX. <<<     >>> XI.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, X.

1 Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod non est ulla villa ac terra contentum, sed requirit piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium.2 In quibus ubi anseres aluntur, nomine alieno chenoboscion appellatis.3 Horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnos aliquot.4 Merula, Seius, inquit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque gradus obseruaret, quos in gallinis dixi.5 Hi sunt de genere, de fetura, de ovis, de pullis, de sagina.6 Primum iubebat servum in legendo observare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos similes sui faciunt.7 Est enim alterum genus varium, quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur, nec aeque fit mansuetum.8 Anseribus ad admittendum tempus est aptissimum a bruma, ad pariendum et incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium.9 Saliunt fere in aqua, iniguntur in flumen aut piscinam.10 Singulae non plus quam ter in anno pariunt.11 Singulis, ubi pariant, faciendum haras quadratas circum binos pedes et semipedem; eas substernendum palea.12 Notandum earum ova aliquo signo, quod aliena non excudunt.13 Ad incubandum supponunt plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque, qui hoc plus, XV. Incubat tempestatibus dies triginta, tepidioribus XXV. Cum excudit, quinque diebus primis patiuntur esse cum matre.14 Deinde cotidie, serenum cum est, producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra terram aut suptus, in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque cellas provident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae noceant.15 Anseres pascunt in umidis locis et pabulum serunt, quod aliquem ferat fructum, seruntque his herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam cum est arida, fit viridis.16 Folia eius decerpentes dant, ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant aut ipsi cruditate pereant; voraces enim sunt natura.17 Quo temperandum iis, qui propter cupiditatem saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam educere velint e terra, abrumpunt collum; perimbecillum enim id, ut caput molle.18 Si haec herba non est, dandum hordeum aut frumentum aliud.19 Cum est tempus farraginis, dandum, ut in seri dixi.20 Cum incubant, hordeum iis intritum in aqua apponendum.21 Pullis primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus proximis nasturtium viride consectum minutatim ex aqua in vas aliquod.22 Cum autem sunt inclusi in haras aut speluncas, ut dixi, viceni, obiciunt iis polentam hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquam concisam.23 Ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui sunt nati; eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant cibum, ita ut ter die saturent.24 Secundum cibum large ut bibant faciunt potestatem.25 Sic curati circiter duobus mensibus fiunt pingues.26 Quotienscumque sumpeserunt, locus solet purgari, quod amant locum purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum.
Varro HOME

bnf6842.127

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik