monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , VIII. <<<     >>> X.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, IX.

1 Axius, Ego quae requiro farturae membra, de gallinis dic sodes, Merula: tum de reliquis siquid idoneum fuerit ratiocinari, licebit.2 Igitur sunt gallinae quae vocantur generum trium: villaticae et rusticae et Africanae.3 Gallinae villaticae sunt, quas deinceps rure habent in villis.4 De his qui ornithoboscion instituere vult, id est adhibita scientia ac cura ut capiant magnos fructus, ut factitaverunt Deliaci, haec quinque maxime animadvertant oportet; de emptione, cuius modi et quam multas parent; de fetura, quem ad modum admittant et pariant; de ovis, quem ad modum incubent et excudant; de pullis, quem ad modum et a quibus educentur; hisce appendix adicitur pars quinta, quem ad modum saginentur.5 Ex quis tribus generibus proprio nomine vocantur feminae quae sunt villaticae gallinae, mares galli, capi semimares, qui sunt castrati.6 Gallos castrant, ut sint capi, candenti ferro inurentes ad infima crura, usque dum rumpatur, et quod exstat ulcus, oblinunt figlina creta.7 Qui spectat ut ornithoboscion perfectum habeat, scilicet genera ei tria paranda, maxime villaticas gallinas.8 E quis in parando eligat oportet fecundas, plerumque rubicunda pluma, nigris pinnis, imparibus digitis, magnis capitibus, crista erecta, amplas; hae enim ad partiones sunt aptiores.9 Gallos salaces qui animadvertunt, si sunt lacertosi, rubenti crista, rostro brevi pleno acuto, oculis ravis aut nigris, palea rubra subalbicanti, collo vario aut aureolo, feminibus pilosis, cruribus brevibus, unguibus longis, caudis magnis, frequentibus pinnis; item qui elati sunt ac vociferant saepe, in certamine pertinaces et qui animalia quae nocent gallinis non modo non pertimescant, sed etiam pro gallinis propugnent.10 Nec tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos et Melicos et Chalcidicos, qui sine dubio sunt pulchri et ad proeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores.11 Si ducentos alere velis, locus saeptus adtribuendus, in quo duae caveae coniunctae magnae constituendae, quae spectent ad exorientem versus, utraeque in longitudinem circiter decem pedum, latitudine dimidio minores, altitudine paulo humiliores: in utraque fenestra lata tripedalis, et eae pede altiores e viminibus factae raris, ita ut lumen praebeant multum, neque per eas quicquam ire intro possit, quae nocere solent gallinis.12 Inter duas ostium sit, qua gallinarius, curator earum, ire possit.13 In caveis crebrae perticae traiectae sint, ut omnes sustinere possint gallinas.14 Contra singulas perticas in pariete exclusa sint cubilia earum.15 Ante sit, ut dixi, vestibulum saeptum, in quo diurno tempore esse possint atque in pulvere volutari.16 Praeterea sit cella grandis, in qua curator habitet, ita ut in parietibus circum omnia plena sint cubilia gallinarum aut exsculpta aut adficta firmiter.17 Motus enim, cum incubat, nocet.18 In cubilibus, cum parturient, acus substernendum; cum pepererunt, tollere substramen et recens aliud subicere, quod pulices et cetera nasci solent, quae gallinam conquiescere non patiuntur; ob quam rem ova aut inaequabiliter maturescunt aut consenescunt.19 Quae velis incubet, negant plus XXV oportere ova incubare, quamvis propter fecunditatem pepererit plura, optimum esse partum ab aequinoctio verno ad autumnale.20 Itaque quae ante aut post nata sunt et etiam prima eo tempore, non supponenda; et ea quae subicias, potius vetulis quam pullitris, et quae rostra aut ungues non habeant acutos, quae debent potius in concipiendo occupatae esse quam incubando.21 Adpositissimae ad partum sunt anniculae aut bimae.22 Si ova gallinis pavonina subicias, cum iam decem dies fovere coepit, tum denique gallinacia subicere, ut una excudat.23 Gallinaciis enim pullis bis deni dies opus sunt, pavoninis ter noveni.24 Eas includere oportet, ut diem et noctem incubent, praeterquam mane et vespere, dum cibus ac potio is detur.25 Curator oportet circumeat diebus interpositis aliquot ac vertere ova, ut aequabiliter concalefiant.26 Ova plena sint atque utilia necne, animadverti aiunt posse, si demiseris in aquam, quod inane natet, plenum desidit.27 Qui ut hoc intellegant concutiant, errare, quod vitale venas confundant in iis.28 Idem aiunt, cum ad lumen sustuleris, quod perluceat, id esse inane.29 Qui haec volunt diutius servare, perfricant sale minuto aut muria tres aut quattuor horas eaque abluta condunt in furfures aut acus.30 In supponendo ova observant ut sint numero imparia.31 Ova, quae incubantur, habeantne semen pulli, curator quadriduo post quam incubari coepit intellegere potest.32 Si contra lumen tenuit et purum unius modi esse animadvertit, putant eiciendum et aliud subiciundum.33 Excusos pullos subducendum ex singulis nidis et subiciendum ei quae habeat paucos; ab eaque, si reliqua sint ova pauciora, tollenda et subicienda aliis, quae nondum excuderunt et minus habent triginta pullos.34 Hoc enim gregem maiorem non faciendum.35 Obiciendum pullis diebus XV primis mane subiecto pulvere, ne rostris noceat terra dura, polentam mixtam cum nasturti semine et aqua aliquanto ante factam intritam, ne tum denique in eorum corpore turgescat; aqua prohibendum.36 Qua de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, e collo eorum crebro eligendi pedes; saepe enim propter eos consenescunt.37 Circum caveas eorum incendendum cornum cervinum, ne quae serpens accedat, quarum bestiarum ex odore solent interire.38 Prodigendae in solem et in stercilinum, ut volutare possint, quod ita alibiliores fiunt; neque pullos, sed omne ornithoboscion cum aestate, tum utique cum tempestas sit mollis atque apricum; intento supra rete, quod prohibeat eas extra saepta evolare et in eas involare extrinsecus accipitrem aut quid aliud; evitantem caldorem et frigus, quod utrumque iis adversum.39 Cum iam pinnas habebunt, consuefaciundum ut unam aut duas sectentur gallinas, ceterae ut potius ad pariendum sint expeditae, quam in nutricatu occupatae.40 Incubare oportet incipere secundum novam lunam, quod fere quae ante, pleraque non succedunt.41 Diebus fere viginti excudunt.42 De quibus villaticis quoniam vel nimium dictum, brevitate reliqua compensabo.43 Gallinae rusticae sunt in urbe rarae nec fere nisi mansuetae in cavea videntur Romae, similes facie non his gallinis villaticis nostris, sed Africanis.44 Aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac merulis albis, item aliis id genus rebus inusitatis.45 Neque fere in villis ova ac pullos faciunt, sed in silvis.46 Ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Tusco secundum Italiam contra montes Liguscos, Intimilium, Album Ingaunum; alii ab his villaticis invectis a nautis, ibi feris factis procreatis.47 Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci.48 Haec novissimae in triclinium cenantium introierunt e culina propter fastidium hominum.49 Veneunt propter penuriam magno.50 De tribus generibus gallinae saginantur maxime villaticae.51 Eas includunt in locum tepidum et angustum et tenebricosum, quod motus earum et lux pinguitudinis vindicta, ad hanc rem electis maximis gallinis, nec continuo his, quas Melicas appellant falso, quod antiqui, ut Thetim Thelim dicebant, sic Medicam Melicam vocabant.52 Hae primo dicebantur, quae ex Medica propter magnitudinem erant allatae quaeque ex iis generatae, postea propter similitudinem amplae omnes.53 Ex iis evulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci.54 Bis die cibum dant, observantes ex quibusdam signis ut prior sit concoctus, antequam secundum dent.55 Dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos habeat pedes, rursus eas concludunt.56 Hoc faciunt usque ad dies XXV; tunc denique pingues fiunt.57 Quidam et triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono et odorato, farciunt, ita ut diebus XX pingues reddant ac teneras.58 Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ac decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut vicesimus dies et primus sint pares.59 Eodem modo palumbos farciunt ac reddunt pingues.
Varro HOME

bnf6842.124

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik