monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , VII. <<< >>> IX.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, VIII.
1 Ille, Turturibus item, inquit, locum constituendum proinde magnum, ac multitudinem alere velis; eumque item ut de columbis dictum est, ut habeat ostium ac fenestras et aquam puram ac parietes camaras munitas tectorio; sed pro columbariis in pariete mutulos aut palos in ordinem, supra quos tegeticulae cannabinae sint impositae.2 Infimum ordinem oportet abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos dodrantes, a summo ad camaram semipedem, aeque latum ac mutulus a pariete extare potest, in quibus dies noctesque pascuntur.3 Cibatui quod sit, obiciunt triticum siccum, in centenos vicenos turtures fere semodium, cottidie everrentes eorum stabula, a stercore ne offendantur, quod item servatur ad agrum colendum.4 Ad saginandum adpositissimum tempus circiter messem.5 Etenim matres eorum tum optimae sunt, cum pulli plurimi gignuntur, qui ad farturam meliores.6 Itaque eorum fructus id temporis maxime consistit.
Varro HOME
bnf6842.124