monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII. > L. > VII.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , VI. <<<     >>> VIII.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, VII.

1 Interea venit apparitor Appi a consule et augures ait citari.2 Ille foras exit e villa.3 At in villam intro involant columbae, de quibus Merula Axio: Si umquam peristerotrophion constituisses, has tuas esse putares, quamvis ferae essent.4 Duo enim genera earum in peristerotrophio esse solent: unum agreste, ut alii dicunt, saxatile, quod habetur in turribus ac columinibus villae, a quo appellatae columbae, quae propter timorem naturalem summa loca in tectis captant; quo fit ut agrestes maxime sequantur turres, in quas ex agro evolant suapte sponte ac remeant.5 Alterum genus columbarum est clementius, quod cibo domestico contentum intra limina ianuae solet pasci.6 Hoc genus maxime est colore albo, illud alterum agreste sine albo, vario.7 Ex iis duabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus causa, atque incedunt in locum unum, quod alii vocant peristerona, alii peristerotrophion, in quo uno saepe vel quinque milia sunt inclusae.8 Peristeron fit ut testudo magna, camara tectus, uno ostio angusto, fenestris punicanis aut latioribus reticulatis utrimque, ut locus omnis sit illustris, neve quae serpens aliudve quid animal maleficum introire queat.9 Intrinsecus quam levissimo marmorato toti parietes ac camarae oblinuntur et extrinsecus circum fenestras, ne mus aut lacerta qua adrepere ad columbaria possit.10 Nihil enim timidius columba.11 Singulis paribus columbaria fiunt rutunda in ordinem crebra, ordines quam plurimi possunt a terra usque ad camaram.12 Columbaria singula esse oportet ut os habeat, quo modo introire et exire possit, intus ternarum palmarum ex omnibus partibus.13 Sub ordines singulos tabulae fictae ut sint bipalmes, quo utantur vestibulo ac prodeant.14 Aquam esse oportet quae influat, unde et bibere et ubi lavari possint.15 Permundae enim sunt hae volucres.16 Itaque pastorem columbarum quotquot mensibus crebro oportet everrere; est enim quod eum inquinat locum appositum ad agri culturam, ita ut hoc optimum esse scripserint aliquot.17 Siquae columba quid offenderit, ut medeatur; siquae perierit, ut efferatur; siqui pulli idonei sunt ad vendendum, promat.18 Item quae fetae sunt, certum locum ut disclusum ab aliis rete habeat, quo transferantur, e quo foras ex peristerone evolare possint matres.19 Quod faciunt duabus de causis: una, si fastidiunt aut inclusae consenescunt, quod libero aere, cum exierint in agros, redintegrentur; altera de causa propter inlicium.20 Ipsae enim propter pullos, quos habent, utique redeunt, nisi a corvo occisae aut ab accipitre interceptae.21 Quos columbarii interficere solent duabus virgis viscatis defictis in terra inter se curvatis, cum inter eas posuerint obligatum animal, quod petere soleant accipitres, qui ita decipiuntur, cum se obleverunt visco.22 Columbas redire solere ad locum licet animadvertere, quod multi in theatro e sinu missas faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi reverterentur, non emitterentur.23 Cibus apponitur circum parietes in canalibus, quas extrinsecus per fistulas supplent.24 Delectantur milio, tritico, hordeo, piso, fasiolis, ervo.25 Item fere haec, in turribus ac summis villis qui habent agrestes columbas, quoad possunt, imitandum.26 In peristeronas aetate bona parandum, neque pullos neque vetulas, totidem mares quot feminas.27 Nihil columbis fecundius.28 Itaque diebus quadragenis concipit et parit et incubat et educat.29 Et hoc fere totum annum faciunt; tantummodo intervallum faciunt a bruma ad aequinoctium vernum.30 Pulli nascuntur bini, qui simulac creverunt et habent robur, cum matribus pariunt.31 Qui solent saginare pullos columbinos, quo pluris vendant, secludunt eos, cum iam pluma sunt tecti.32 Deinde manducato candido farciunt pane; hieme hoc bis, aestate ter, mane meridie vesperi; hieme demunt cibum medium.33 Qui iam pinnas incipiunt habere, relincunt in nido inlisis cruribus et matribus, uberius ut cibo uti possint, obiciunt.34 Eo enim totum diem se et pullos pascunt.35 Qui ita educantur, celerius pinguiores fiunt quam alii, et candidae fiunt parentes eorum.36 Romae, si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, paria singula volgo veneunt ducenis nummis nec non eximia singulis milibus nummum.37 Quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axio, equite Romano, minoris quadringentis denariis datorum negavit.38 Axius, Si possem emere, inquit, peristerona factum, quem ad modum in aedibus cum habere vellem, emi fictilia columbaria, iam issem emptum et misissem ad villam.39 Quasi vero, inquit Pica, non in urbe quoque sint multi.40 An tibi columbaria qui in tegulis habent, non videntur habere peristeronas, cum aliquot supra centum milium sestertium habeant instrumentum? E quis alicuius totum emas censeo, et antequam aedificas rure, magnum condiscas hic in urbe cotidie lucrum assem semissem condere in loculos.41 Tu, Merula, sic perge deinceps.
Varro HOME

bnf6842.122

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII. > L. > VII.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik