monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , III. <<<     >>> V.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, IV.

1 Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus capiuntur maiores quam e gallinis.2 Atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi.3 Sexaginta enim milia Fircellina excande me fecerunt cupiditate.4 Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis: unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores invenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent loca clausa et rure, maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi.5 Ex iis tertii generis voluit esse Lucullus coniunctum aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in mazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos.6 Quod inutile invenerunt.7 Nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aves volitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.
Varro HOME

bnf6842.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik