monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII. > L. > VII. > XI. > III.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, , II. <<<     >>> IV.

Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, III.

1 Merula non gravate, Primum, inquit, dominum scientem esse oportet earum rerum, quae in villa circumve eam ali ac pasci possint, ita ut domino sint fructui ac delectationi.2 Eius disciplinae genera sunt tria: ornithones, leporaria, piscinae.3 Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci.4 Leporaria te accipere volo non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, afficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascantur.5 Similiter piscinas dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent pisces ad villam.6 Harum rerum singula genera minimum in binas species dividi possunt: in prima parte ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pavones turtures turdi; in altera specie sunt quae non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres querquedulae anates.7 Sic alterum genus illud venaticum duas habet diversas species, unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra villam quae sunt, ut apes cochleae glires.8 Tertii generis aquatilis item species duae, partim quod habent pisces in aqua dulci, partim quod in marina.9 De his sex partibus ad ista tria genera item tria genera artificum paranda, aucupes venatores piscatores, aut ab iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearis in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in macellum ut perveniant.10 Neque non etiam quaedam adsumenda in villam sine retibus aucupis venatoris piscatoris, ut glires cochleas gallinas.11 Earum rerum cultura instituta prima ea quae in villa habetur; non enim solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure.12 Secunda, quae macerie ad villam venationis causa cluduntur et propter alvaria; apes enim subter subgrundas ad initio villatico usae tecto.13 Tertiae piscinae dulces fieri coeptae et e fluminibus captos recepere ad se pisces.14 Omnibus tribus his generibus sunt bini gradus; superiores, quos frugalitas antique, inferiores, quos luxuria posterior adiecit.15 Primus enim ille gradus anticus maiorum nostrum erat, in quo essent aviaria duo dumtaxat: in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erat ova et pulli; alter sublimis, in quo erant columbae in turribus aut summa villa.16 Contra nunc aviaria sunt nomine mutato, quod vocantur ornithones, quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totas villas, in quibus stabulentur turdi ac pavones.17 Sic in secunda parti ac leporario pater tuus, Axi, praeterquam lepusculum e venatione vidit numquam.18 Neque enim erat magnum id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt.19 Non tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi? In tertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contra nunc minthon non dicit sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? Non Philippus, cum ad Ummidium hospitem Casini devertisset et ei e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset et exspuisset, dixit, "Peream, ni piscem putavi esse"? Sic nostra aetas in quam luxuriam propagavit leporaria, hac piscinas protulit ad mare et in eas pelagios greges piscium revocavit.20 Non propter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? Quis enim propter nobilitates ignorat piscinas Philippi, Hortensi, Lucullorum? Quare unde velis me incipere, Axi, dic.
Varro HOME

bnf6842.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik