monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I.
>>> Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, II.
Varro, De agricultura, LIBER TERTIUS, I.
1 Cum duae vitae traditae sint hominum, rustica et urbana, quidni, Pinni, dubium non est quin hae non solum loco discretae sint, sed etiam tempore diversam originem habeant.2 Antiquior enim multo rustica, quod fuit tempus, cum rura colerent homines neque urbem haberent.3 Etenim vetustissimum oppidum cum sit traditum Graecum Boeotiae Thebae, quod rex Ogyges aedificarit, in agro Romano Roma, quam Romulus rex; nam in hoc nunc denique est ut dici possit, non cum Ennius scripsit: septingenti sunt paulo plus aut minus anni,
augusto augurio postquam inclita condita Roma est.
Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt.4 Quod tempus si referas ad illud principium, quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, immani numero annorum urbanos agricolae praestant.5 Nec mirum, quod divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbes, cum artes omnes dicantur in Graecia intra mille annorum reperte, agri numquam non fuerint in terris qui coli possint.6 Neque solum antiquior cultura agri, sed etiam melior.7 Itaque non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant suos cives, quod et in pace a rusticis Romanis alebantur et in bello ab his allevabantur.8 Nec sine causa terram eandem appellabant matrem et Cererem, et qui eam colerent, piam et utilem agere vitam credebant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturni regis.9 Cui consentaneum est, quod initia vocantur potissimum ea quae Cereri fiunt sacra.10 Nec minus oppidi quoque nomen Thebae indicat antiquiorem esse agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen ei est impositum.11 Nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sine afflatu vocant collis tebas, et in Sabinis, quo e Graecia venerunt Pelasgi, etiam nunc ita dicunt, cuius vestigium in agro Sabino via Salaria non longe a Reate miliarius clivus cum appellatur tebae.12 Agri culturam primo propter paupertatem maxime indiscretam habebant, quod a pastoribus qui erant orti in eodem agro et serebant et pascebant; quae postea creverunt peculia diviserunt, ac factum ut dicerentur alii agricolae, alii pastores.13 Quae ipsa pars duplex est, tametsi ab nullo satis discreta, quod altera est villatica pastio, altera agrestis.14 Haec nota et nobilis, quod et pecuaria appellatur, et multum homines locupletes ob eam rem aut conductos aut emptos habent saltus; altera villatica, quod humilis videtur, a quibusdam adiecta ad agri culturam, cum esset pastio, neque explicata tota separatim, quod sicam, ab ullo.15 Itaque cum putarem esse rerum rusticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria genera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, tertium de villaticis pastionibus, tres libros institui, e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium Nigrum; qui reliquus est tertius de villaticis fructibus, in hoc ad te mitto, quod visus sum debere pro nostra vicinitate et amore scribere potissimum ad te.16 Cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus.17 De quibus exponendis initium capiam hinc.
Varro HOME
bnf6842.113
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik