monumenta.ch > Varro > IX.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , VIII. <<< >>> X.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, IX.
1 Relinquitur, inquit Atticus, de quadripedibus quod ad canes attinet, quod pertinet maxime ad nos, qui pecus pascimus lanare.2 Canes enim ita custos pecoris eius quod eo comite indiget ad se defendendum.3 In quo genere sunt maxime oves, deinde caprae.4 Has enim lupus captare solet, cui opponimus canes defensores.5 In suillo pecore tamen sunt quae se vindicent, verres, maiales, scrofae.6 Prope enim haec apris, qui in silvis saepe dentibus canes occiderunt.7 Quid dicam de pecore maiore? Cum sciam mulorum gregem, cum pasceretur et eo venisset lupus, ultro mulos circumfluxisse et ungulis caedendo eum occidisse, et tauros solere diversos adsistere clunibus continuatos et cornibus facile propulsare lupos.8 Quare de canibus quoniam genera duo, unum venaticum et pertinet ad feras bestias silvestres, alterum quod custodiae causa paratur et pertinet ad pastorem, dicam de eo ad formam artis expositam in novem partes.9 Primum aetate idonea parandi, quod catuli et vetuli neque sibi neque ovibus sunt praesidio et feris bestiis non numquam praedae.10 Facie debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut ravis, naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis neque resimis superioribus nec pendulis subtus, mento suppresso et ex eo enatis duobus dentibus dextra et sinistra paulo eminulis, superioribus directis potius quam brocchis, acutos quos habeant labro tectos, capitibus et auriculis magnis ac flaccis, crassis cervicibus ac collo, internodiis articulorum longis, cruribus rectis et potius varis quam vatiis, pedibus magnis et latis, qui ingredienti ei displodantur, digitis discretis, unguibus duris ac curvis, solo ne ut corneo ne nimium duro, sed ut fermentato ac molli; a feminibus summis corpore suppresso, spina neque eminula neque curva, cauda crassa; latrato gravi, hiatu magno, colore potissimum albo, quod in tenebris facilius agnoscuntur, specie leonina.11 Praeterea feminas volunt esse mammosas aequalibus papillis.12 Item videndum ut boni seminii sint; itaque et a regionibus appellantur Lacones, Epirotici, Sallentini.13 Videndum ne a venatoribus aut laniis canes emas; alteri quod ad pecus sequendum inertes, alteri, si viderint leporem aut cervum, quod eum potius quam oves sequentur.14 Quare a pastoribus empta melior, quae oves sequi consuevit, aut sine ulla consuetudine quae fuerit.15 Canis enim facilius quid adsuescit, eaque consuetudo firmior, quae fit ad pastores, quam quae ad pecudes.16 Publius Aufidius Pontianus Amiterninus cum greges ovium emisset in Umbria ultima, quibus gregibus sine pastoribus canes accessissent, pastores ut deducerent in Metapontinos saltus et Heracleae emporium, inde cum domum redissent qui ad locum deduxerant, e desiderio hominum diebus paucis postea canes sua sponte, cum dierum multorum via interesset, sibi ex agris cibaria praebuerunt atque in Umbriam ad pastores redierunt.17 Neque eorum quisquam fecerat, quod in agri cultura Saserna praecepit: qui vellet se a cane sectari, ut ranam obiciat coctam.18 Magni interest ex semine esse canes eodem, quod cognati maxime inter se sunt praesidio.19 Sequitur quartum de emptione: fit alterius, cum a priore domino secundo traditus est.20 De sanitate et noxa stipulationes fiunt eaedem, quae in pecore, nisi quod hic utiliter exceptum est: alii pretium faciunt in singula capita canum, alii ut catuli sequantur matrem, alii ut bini catuli unius canis numerum obtineant, ut solent bini agni ovis, plerique ut accedant canes, qui consuerunt esse una.21 Cibatus canis propior hominis quam ovis.22 Pascitur enim eduliis et ossibus, non herbis aut fronde.23 Diligenter ut habeat cibaria providendum.24 Fames enim hos ad quaerendum cibum ducet, si non praebebitur, et a pecore abducet; nisi si, ut quidam putant, etiam illuc pervenerint, proverbium ut tollant anticum vel etiam ut mython aperiant de Actaeone atque in dominum adferant dentes.25 Nec non ita panem hordeaceum dandum, ut non potius eum in lacte des intritum, quod eo consueti cibo uti a pecore non cito desciscunt.26 Morticinae ovis non patiuntur vesci carne, ne ducti sapore minus se abstineant.27 Dant etiam ius ex ossibus et ea ipsa ossa contusa.28 Dentes enim facit firmiores et os magis patulum, propterea quod vehementius diducuntur malae, acrioresque fiunt propter medullarum saporem.29 Cibum capere consuescunt interdiu, ubi pascuntur, vesperi, ubi stabulantur.30 Feturae principium admittendi faciunt veris principio; tum enim dicuntur catulire, id est ostendere velle se maritari.31 Quae tum admissae, pariunt circiter solstitium; praegnantes enim solent esse ternos menses.32 In fetura dandum potius hordeaceos quam triticeos panes; magis enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem.33 In nutricatu secundum partum, si plures sunt, statim eligere oportet quos habere velis, reliquos abicere.34 Quam paucissimos reliqueris, tam optimi in alendo fiunt propter copiam lactis.35 Substernitur eis acus aut quid item aliud, quod molliore cubili facilius educentur.36 Catuli diebus XX videre incipiunt.37 Duobus mensibus primis a partu non diiunguntur a matre, sed minutatim desuefiunt.38 Educunt eos plures in unum locum et inritant ad pugnandum, quo fiunt acriores, neque defatigari patiuntur, quo fiunt segniores.39 Consue quoque faciunt ut alligari possint primum levibus vinclis; quae si abrodere conantur, ne id consuescant facere, verberibus eos deterrere solent.40 Pluviis diebus cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de causis: ut ne oblinantur aut perfrigescant.41 Quidam eos castrant, quod eo minus putant relinquere gregem; quidam non faciunt, quod eos credunt minus acres fieri.42 Quidam nucibus Graecis in aqua tritis perungunt aures et inter digitos, quod muscae et ricini et pulices soleant, si hoc unguine non sis usus, ea exulcerare.43 Ne vulnerentur a bestiis, imponuntur his collaria, quae vocantur melium, id est cingulum circum collum ex corio firmo cum clavulis capitatis, quae intra capita insuitur pellis mollis, ne noceat collo duritia ferri; quod, si lupus aliusve quis his vulneratus est, reliquas quoque canes facit, quae id non habent, ut sint in tuto.44 Numerus canum pro pecoris multitudine solet parari; fere modicum esse putant, ut singuli sequantur singulos opiliones.45 De quo numero alius alium modum constituit, quod, si sunt regiones, ubi bestiae sint multae, debent esse plures, quod accidit his qui per calles silvestres longinquos solent comitari in aestiva et hiberna.46 Villatico vero gregi in fundum satis esse duo, et id marem et feminam.47 Ita enim sunt adsiduiores, quod cum altero item alter fit acrior, et si alteruter aeger est, ne sine cane grex sit.
Varro HOME
bnf6842.108
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , VIII. <<< >>> X.
monumenta.ch > Varro > IX.
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik