monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , VII. <<< >>> IX.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, VIII.
1 Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam; si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur.2 Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, de pastoribus.3 Brevis oratio de istis, inquit Murrius.4 Nam muli et item hinni bigeneri atque insiticii, non suopte genere ab radicibus.5 Ex equa enim et asino fit mulus, contra ex equo et asina hinnus.6 Uterque eorum ad usum utilis, partu fructus neuter.7 Pullum asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte ampliore fiunt, quod id lacte quam asininum ad alimonia dicunt esse melius.8 Praeterea educant eum paleis, faeno, hordeo.9 Matri suppositiciae quoque inserviunt, quo equa ministerium lactis cibum pullo praebere possit.10 Hic ita eductus a trimo potest admitti; neque enim aspernatur propter consuetudinem equinam.11 Hunc minorem si admiseris, et ipse citius senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora.12 Qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae, et asinum admissarium habere volunt, de asinis quem amplissimum formosissimumque possunt eligunt, quique seminio natus sit bono, Arcadico, ut antiqui dicebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt.13 Quos emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis.14 Hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffundamus vires ad feturam, eodem tempore quo equos adducentes, itemque ut ineat equas per origas curamus.15 Cum peperit equa mulum aut mulam, nutricantes educamus.16 Hi si in palustribus locis atque uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro Reatino, durissimis ungulis fiunt.17 In grege mulorum parando spectanda aetas et forma, alterum, ut in vecturis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu delectare queant.18 Hisce enim binis coniunctis omnia vehicula in viis ducuntur.19 Haec me Reatino auctore probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum greges haberes ac mulorum greges vendidisses.20 Hinnus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut equinis, iubam et caudam habet similem asini.21 Item in ventre est, ut equus, menses duodecim.22 Hosce item ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex dentibus cognoscunt.
Varro HOME
bnf6842.107
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik