monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , V. <<< >>> VII.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, VI.
1 Haec ille.2 At Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno redisset, Ego, inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi aliquotiens.3 Igitur asinorum gregem qui facere vult bonum, primum videndum ut mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre possint; firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis, unde optumi exeunt, quod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emant, in Italia ex agro Reatino.4 Non enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in omni mari similes nascuntur.5 Horum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes.6 Ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam.7 Quod similes parentum genuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit.8 In mercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa solet caveri.9 Commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis.10 Admittuntur ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense conceptum semen reddunt.11 Praegnates opere levant; venter enim labore nationem reddit deteriorem.12 Marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit deterior.13 In partu eadem fere observant, quae in equis.14 Secundum partum pullos anno non removent a matre.15 Proximo anno noctibus patiuntur esse cum his et leniter capistris aliave qua re habent vinctos.16 Tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu.17 Relinquitur de numero, quorum greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Campania.18 Greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.
Varro HOME
bnf6842.105