monumenta.ch > Varro > XXII. > V.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , IV. <<<     >>> VI.

Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, V.

1 Haec hic.2 At Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, χαίρετε; Scrofam enim et Varronem nostrum, ποιμένα λαῶν, mane salutavi.3 Cum alius eum salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra.4 Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Laribus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis.5 Atticus Murrio, Narra isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat; nos interea secundum actum de maioribus adtexamus.6 In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi.7 Quare dicam, de bubulo pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; siquis scit, nuncubi labar observet.8 Vide quid agas, inquam, Vacci.9 Nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata.10 Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu uitulorum Italiam dixerunt.11 Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus.12 Hic socius hominum in rustico opere et Cereris minister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, siquis occidisset.13 Qua in re testis Attice, testis Peloponnesos.14 Nam ab hoc pecore Athenis Buzyges nobilitatus, Argis Bomagiros.15 Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam.16 Praeterea scio hunc esse, in quem potissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc Plautium locutum esse Latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptum habemus.17 Sed bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.18 Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta vetulorum.19 Discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca.20 Quae sterilis est vacca, taura appellata; quae praegnas, horda.21 Ab eo in fastis dies hordicidia nominatur, quod tum hordae boves immolantur.22 Qui gregem armentorum emere vult, observare debet primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam expartae; ut sint bene compositae, ut integris membris, oblongae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis auribus, compressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis, a collo palea demissa, corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divaricent, et cuius ungues sint leves et pares, corium tactu non asperum ac durum, colore potissimum nigro, deinde robeo, tertio helvo, quarto albo; mollissimus enim hic, ut durissimus primus.23 De mediis duobus prior quam posterior in eo prior, utrique plures quam nigri et albi.24 Neque non praeterea ut mares seminis boni sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem.25 Et praeterea quibus regionibus nati sint refert; boni enim generis in Italia plerique Gallici ad opus, contra nugatorii Ligusci.26 Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, de etiam quam Italiae.27 Tametsi quidam de Italicis, quos propter amplitudinem praestare dicunt, victimas faciunt atque ad deorum servant supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et coloris praeponendi.28 Quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes quam in Thracia ad μέλανα κόλπον, ubi alio colore pauci.29 Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: "illosce boves sanos esse noxisque praestari"; cum emimus indomitos, sic: "illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?" Paulo verbosius haec, qui Manili actiones secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt; qui ad altaria, hostiae sanitatem non solent stipulari.30 Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta et frons multa; hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos.31 Propter feturam haec servare soleo.32 Ante admissuram mensem unum ne cibo et potione se impleant, quod existimantur facilius macrae concipere.33 Contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno.34 Habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo, unum anniculum, alterum bimum.35 Haec secundum astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem nostri.36 Tum denique tauros in gregem redigo.37 Mas an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum init, quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem.38 Cur hoc fiat, vos videritis, inquit mihi, qui Aristotelem legitis.39 Non minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae.40 Pleraeque pariunt in decem annos, quaedam etiam plures.41 Maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta aut paulo plus.42 Quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates.43 De quibus admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris taurum, concipere.44 Eas pasci oportet locis viridibus et aquosis.45 Cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur aut concurrant.46 Itaque quod eas aestate tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda ali, ne concitentur, aliqui solent includere saeptis.47 Iis substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant.48 Aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel.49 Cum parere coeperunt, secundum stabula pabulum servari oportet integrum, quod egredientes degustare possint; fastidiosae enim fiunt.50 Et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit; algor enim eas et famis macescere cogit.51 In alimoniis armenticium pecus sic contuendum.52 Lactantes cum matribus ne cubent; obteruntur enim.53 Ad eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu.54 Cum creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obiciendo in praesepiis.55 Item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant.56 Ab aequinoctio autumnali una pascuntur cum matribus.57 Castrare non oportet ante bimatum, quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt; qui autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt.58 Item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus.59 Siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent matres.60 Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant.61 De sanitate sunt complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo.62 Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus.63 Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt.64 Numerum gregum alius facit alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego.65 Atticus centum viginti habet, ut Lucienus.
Varro HOME

bnf6842.103

Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik