monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL. > III. > IV.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , III. <<<     >>> V.

Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, IV.

1 Sed quis e portu potius Italico prodit ac de suillo pecore expedit? Tametsi Scrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eius significat.2 Cui Tremelius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa.3 Itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab Eumaeo ortum.4 Avus meus primum appellatus est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae praetori in Macedonia provincia relictus, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbitrati occasionem se habere victoriae, impressionem facere coeperunt in castra.5 Avos, cum cohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum id quod fecit.6 Nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut eo Nerva, praetor imperator sit appellatus, avus cognomen invenerit ut diceretur Scrofa.7 Itaque proavos ac superiores de Tremeliis nemo appellatus Scrofa, nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra.8 Nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore.9 Agri enim culturae ab initio fui studiosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis pecuariis, ea res non est communis.10 Quis enim fundum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non audierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum esse, qui succidiam in carnario suspenderit potius ab laniario quam e domestico fundo? Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorum, praeterquam pedibus capite), unicoloris potius quam varias.11 Cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis.12 Boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis.13 Emi solent sic: "illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?" Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria.14 In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod delectatur non solum aqua sed etiam luto.15 Itaque ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre nequeant.16 Hoc pecus alitur maxime glande, deinde faba et hordeo et cetero frumento, quae res non modo pinguitudinem efficiunt, se etiam carnis iucundum saporem.17 Pastum exigunt aestate mane et, antequam aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime ubi aqua sit; post meridiem rursus lenito fervore pascunt.18 Hiberno tempore non prius exigunt pastum, quam pruina evanuit ac colliquefacta est glacies.19 Ad feturam verres duobus mensibus ante secernendi.20 Optimum ad admissuram tempus a favonio ad aequinoctium vernum; ita enim contingit ut aestate pariat.21 Quattuor enim menses est praegnans et tunc parit, cum pabulo abundat terra.22 Neque minores admittendae quam anniculae; melius viginti menses exspectare, ut bimae pariant.23 Cum coeperunt, id facere dicuntur usque ad septimum annum recte.24 Admissuras cum faciunt, prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut uolutentur in luto, quae enim illorum requies, ut lavatio hominis.25 Cum omnes conceperunt, rursus segregant verres.26 Verris octo mensum incipit salire, permanet ut id recte facere possit ad trimum, deinde it retro, quoad pervenit ad lanium.27 Hic enim conciliator suillae carnis datus populo.28 Sus graece dicitur ὗς, olim θῦς dictus ab illo verbo quod dicunt θύειν, quod est immolare.29 Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et nouus maritus primum procum immolant.30 Prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem factitasse videntur.31 Nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum, et Graecae choeron, significantes esse dignum insigne nuptiarum.32 Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem.33 E quis succidias Galli optimas et maximas facere consuerunt.34 Optimarum signum, quod etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavarae et petasiones.35 De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: "in Italia Insubres terna atque quaterna milia aulia succidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam.36 Itaque eas siquis quo traicere volt, in plaustrum imponit".37 In Hispania ulteriore in Lusitania sus cum esset occisus, Atilius Hispaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse offulam cum duabus costis, quae penderet tres et viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et tres digitos fuisse.38 Cui ego, Non minus res admiranda cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex exesa carne nidum fecisset et peperisset mures.39 Hoc etiam in Venetia factum accepi.40 Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat. In nutricatu, quam porculationem appellant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, cum iam pasci possunt, secernunt. Porci, qui nati hieme, fiunt propter frigora et quod matres aspernantur propter exiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernatur et ideo, si conturbati sunt, in fetura fit deterior. Natura divisus earum annus bifariam, quod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis nutricat. Haram facere oportet circiter trium pedum altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terra, ne, dum exilire velit praegnas, abortet. Altitudinis modus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare possit cubile. In haris ostium esse oportet et limen inferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater prodit, transilire possint. Quotienscumque haras subulcus purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item quod exsugat umorem in singulas haras inicere debet; et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius lac suppeditare possit. Quibus hordei circiter binas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant non habuerint. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam delici appellantur neque iam lactantes dicuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. Itaque aput Plautum in Menaechmis, cum insanum quem putat, ut pietur, in oppido Epidamno interrogat "quanti hic porci sunt sacres?" Si fundus ministrat, dari solent vinacea ac scopi ex uvis. Amisso nomine lactantes dicuntur nefrendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est frangere. Porcus Graecum est nomen antiquum, sed obscuratum, quod nunc eum uocant choeron. In eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis causa. Parere dicunt oportere porcos, quot mammas habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non esse; si plures pariat, esse portentum. In quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos. Itaque quod portenderit factum, post tricesimum annum ut Lavinienses condiderint oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent, quod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur. Nutricare octonos porcos parvulos primo possunt; incremento facto a peritis dimidia pars removeri solet, quod neque mater potest sufferre lac, neque congenerati alescendo roborari. A partu decem diebus proximis non producunt ex haris matrem, praeterquam potum. Praeteritis decem diebus sinunt exire pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu lacte alere possint porcos. Cum creverunt, patiuntur sequi matrem pastum domique secernunt a matribus ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint parentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. Subulcus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. Primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum in longitudine. Sic enim minus disperit, quam si in acervo positum, et plures facilius accedunt. Ideo ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi ne dispereant. Castrantur verres commodissime anniculi, utique ne minores quam semestres; quo facto nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. De sanitate suum unum modo exempli causa dicam: porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, triticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeum obici ex aqua, quoad fiant trimestres.41 De numero in centum sues decem verres satis esse putant; quidam etiam hinc demunt.42 Greges inaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium; aliquot maiores faciunt, ita ut ter quinquagenos habeant.43 Porcorum gregem alii duplicant, alii etiam maiorem faciunt.44 Minor grex quam maior minus sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit.45 Itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate constituit, non ut quot verres habeat; id enim ab natura sumendum.
Varro HOME

bnf6842.100

Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL. > III. > IV.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik