monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL. > III.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , II. <<< >>> IV.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, III.
1 Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio cordo de capellis, et quem ad modum breviter oporteat dicere, disce. Qui caprinum gregem constituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, et de iis eam potius, quae diutius; novella enim quam vetus utilior. De forma uidendum ut sint firmae, magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si glabrae sunt (duo enim genera earum); sub rostro duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecundiores; ubere sint grandiore, ut et lac multum et pingue habeant pro portione.2 Hircus molliori et potissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgulione longiore.3 Melior fit grex, si non est ex collectis comparatus, sed ex consuetis una.4 De seminio dico eadem, quae Atticus in ovibus; hoc aliter, ovium semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra caprile mobilius esse, de quarum uelocitate in Originum libro Cato scribit haec: "in Sauracti et Fiscello caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos".5 Oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab ovibus feris, sic quas alimus caprae a capris feris ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est nominata.6 De capris quod meliore semine eae quae bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti ad admissuras.7 Quidam etiam dant operam ut ex insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi.8 De emptione aliter dico atque fit, quod capras sanas sanus nemo promittit; numquam enim sine febri sunt.9 Itaque stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius scriptum reliquit sic: "illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?" De quibus admirandum illud, quod etiam Archelaus scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt.10 De alteris quattuor quod est de pastu, hoc dico: Stabulatur pecus melius, ad hibernos exortos si spectat, quod est alsiosum.11 Id, ut pleraque, lapide aut testa substerni oportet, caprile quo minus sit uliginosum ac lutulentum.12 Foris cum est pernoctandum, item in eandem partem caeli quae spectent saepta oportet substerni virgultis, ne oblinantur.13 Non multo aliter tuendum hoc pecus in pastu atque ovillum, tamen habent sua propria quaedam, quod potius silvestribus saltibus delectantur quam pratis; studiose enim de agrestibus fruticibus pascuntur atque in locis cultis virgulta carpunt.14 Itaque a carpendo caprae nominatae.15 Ab hoc in lege locationis fundi excipi solet, ne colonus capra natum in fundo pascat.16 Harum enim dentes inimici sationi, quas etiam astrologi ita receperunt in caelum, ut extra lembum duodecim signorum excluserint; sunt duo haedi at capra non longe a tauro.17 Quod ad feturam pertinet, desistente autumno exigunt a grege in campo hircos in caprilia, item ut in arietibus dictum.18 Quae concepit, post quartum mensem reddit tempore verno.19 In nutricatu haedi, trimestres cum sunt facti, tum submittitur et in grege incipiunt esse.20 Quid dicam de earum sanitate, quae numquam sunt sanae? Nisi tamen illud unum: quaedam scripta habere magistros pecoris, quibus remediis utantur ad morbos quosdam earum ac vulneratum corpus, quod usu venit iis saepe, quod inter se cornibus pugnant atque in spinosis locis pascuntur.21 Relinquitur de numero, qui in gregibus est minor caprino quam in ovillo, quod caprae lascivae et quae dispergant se; contra oves quae se congregent ac condensent in locum unum.22 Itaque in agro Gallico greges plures potius faciunt quam magnos, quod in magnis cito existat pestilentia, quae ad perniciem eum perducat.23 Satis magnum gregem putant esse circiter quinquagenas.24 Quibus adsentiri putant id quod usu venit Gaberio, equiti Romano.25 Is enim cum in suburbano mille iugerum haberet et a caprario quodam, qui adduxit capellas ad urbem decem, sibi in dies singulos denarios singulos dare audisset, coegit mille caprarum, sperans se capturum de praedio in dies singulos denarium mille.26 Tantum enim fefellit, ut brevi omnes amiserit morbo.27 Contra in Sallentinis et in Casinati ad centenas pascunt.28 De maribus et feminis idem fere discrimen, ut alii ad denas capras singulos parent hircos, ut ego; alii etiam ad quindecim, ut Menas; non nulli etiam, ut Murrius, ad viginti.
Varro HOME
bnf6842.98
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , II. <<< >>> IV.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL. > III.
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik