monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , I. <<< >>> III.
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, II.
1 Sed quoniam nos nostrum pensum absolvimus ac limitata est pecuaria quaestio, nunc rursus vos reddite nobis, o Epirotae, de una quaque re, ut videamus, quid pastores a Pergamide Maledove potis sint.2 Atticus, qui tunc Titus Pomponius, nunc Quintus Caecilius cognomine eodem, Ego opinor, inquit, incipiam primus, quoniam in me videre coniecisse oculos, et dicam de primigenia pecuaria.3 E feris enim pecudibus primum dicis oves comprehensas ab hominibus ac mansuefactas.4 Has primum oportet bonas emere, quae ita ab aetate, si neque vetulae sunt neque merae agnae, quod alterae nondum, alterae iam non possunt dare fructum.5 Sed ea melior aetas, quam sequitur spes, quam ea quam mors.6 De forma ovem esse oportet corpore amplo, quae lana multa sit et molli, villis altis et densis toto corpore, maxime circum cervicem et collum, ventrem quoque ut habeat pilosum.7 Itaque quae id non habent, maiores nostri apicas appellabant ac reiciebant.8 Esse oportet cruribus humilibus; caudis observate ut sint in Italia prolixis, in Syria brevibus.9 In primis videndum ut boni seminis pecus habeas.10 Id fere ex duabus rebus potest animadverti, ex forma et progenie: ex forma, si arietes sint fronte lana vestiti bene, tortis cornibus pronis ad rostrum, ravis oculis, lana opertis auribus, ampli, pectore et scapulis et clunibus latis, cauda lata et longa.11 Animadvertendum quoque lingua ne nigra aut varia sit, quod fere qui eam habent nigros aut varios procreant agnos.12 Ex progenie autem animadvertitur, si agnos procreant formosos.13 In emptionibus iure utimur eo, quo lex praescripsit.14 In ea enim alii plura, alii pauciora excipiunt; quidam enim pretio facto in singulas oves, ut agni cordi duo pro una ove adnumerentur, et si quoi vetustate dentes absunt, item binae pro singulis ut procedant.15 De reliquo antiqua fere formula utuntur.16 Cum emptor dixit "tanti sunt mi emptae?" Et ille respondit "sunt" et expromisit nummos, emptor stipulatur prisca formula sic,"illasce oves, qua de re agitur, sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte sanum est extra luscam surdam minam, id est ventre glabro, neque de pecore morboso esse habereque recte licere, haec sic recte fieri spondesne?" Cum id factum est, tamen grex dominum non mutavit, nisi si est adnumeratum; nec non emptor pote ex empto vendito illum damnare, si non tradet, quamvis non solverit nummos, ut ille emptorem simili iudicio, si non reddit pretium.17 De alteris quattuor rebus deinceps dicam, de pastione, fetura, nutricatu, sanitate.18 Primum providendum ut totum annum recte pascantur intus et foris; stabula idoneo loco ut sint, ne ventosa, quae spectent magis ad orientem quam ad meridianum tempus.19 Ubi stent, solum oportet esse eruderatum et proclivum, ut everri facile possit ac fieri purum.20 Non enim solum ea uligo lanam corrumpit ovium, sed etiam ungulas, ac scabras fieri cogit.21 Cum aliquot dies steterunt, subicere oportet virgulta alia, quo mollius requiescant purioresque sint; libentius enim ita pascuntur.22 Faciendum quoque saepta secreta ab aliis, quo incientes secludere possis, item quo corpore aegro.23 Haec magis ad villaticos greges animaduertenda.24 Contra illae in saltibus quae pascuntur et a tectis absunt longe, portant secum crates aut retia, quibus cohortes in solitudine faciant, ceteraque utensilia.25 Longe enim et late in diversis locis pasci solent, ut multa milia absint saepe hibernae pastiones ab aestivis.26 Ego vero scio, inquam; nam mihi greges in Apulia hibernabant, qui in Reatinis montibus aestivabant, cum inter haec bina loca, ut iugum continet sirpiculos, sic calles publicae distantes pastiones.27 Eaeque ibi, ubi pascuntur in eadem regione, tamen temporibus distinguntur, aestate quod cum prima luce exeunt pastum, propterea quod tunc herba roscida meridianam, quae est aridior, iucunditate praestat.28 Sole exorto potum propellunt, ut redintegrantes rursus ad pastum alacriores faciant.29 Circiter meridianos aestus, dum defervescant, sub umbriferas rupes et arbores patulas subigunt, quoad refrigeratur.30 Aere vespertino rursus pascunt ad solis occasum.31 Ita pascere pecus oportet, ut averso sole agat; caput enim maxime ovis molle est.32 Ab occasu parvo intervallo interposito ad bibendum appellunt et rursus pascunt, quoad contenebravit; iterum enim tum iucunditas in herba redintegrabit.33 Haec a uergiliarum exortu ad aequinoctium autumnale maxime observant.34 Quibus in locis messes sunt factae, inigere est utile duplici de causa: quod et caduca spica saturantur et obtritis stramentis et stercoratione faciunt in annum segetes meliores.35 Reliquae pastiones hiberno ac verno tempore hoc mutant, quod pruina iam exhalata propellunt in pabulum et pascunt diem totum ac meridiano tempore semel agere potum satis habent.36 Quod ad pastiones attinet, haec fere sunt; quod ad feturam, quae dicam.37 Arietes, quibus sis usurus ad feturam, bimestri tempore ante secernendum et largius pabulo explendum.38 Cum redierunt ad stabula e pastu, hordeum si est datum, firmiores fiunt ad laborem sustinendum.39 Tempus optimum ad admittendum ab arcturi occasu ad aquilae occasum, quod quae postea concipiuntur, fiunt vegrandes atque imbecillae.40 Ovis praegnas est diebus CL. Itaque fit partus exitu autumnali, cum aer est modice temperatus et primitus oritur herba imbribus primoribus evocata.41 Quam diu admissura fit, eadem aqua uti oportet, quod commutatio et lanam facit variam et corrumpit uterum.42 Cum omnes conceperunt, rursus arietes secernendi, iam factis praegnatibus quod sunt molesti, obsunt.43 Neque pati oportet minores quam bimas saliri, quod neque natum ex his idoneum est, neque non ipsae fiunt deteriores; et non meliores quam trimae admissae.44 Deterrent ab saliendo, et fiscellas e iunco aliave qua re quod alligant ad naturam; commodius servantur, si secretas pascunt.45 In nutricatu, cum parere coeperunt, inigunt in stabula, eaque habent ad eam rem seclusa, ibique nata recentia ad ignem prope ponunt, quoad convaluerunt.46 Biduum aut triduum retinent, dum adcognoscant matrem agni et pabulo se saturent.47 Deinde matres cum grege pastum prodeunt, retinent agnos, ad quos cum reductae ad vesperum, aluntur lacte et rursus discernuntur, ne noctu a matribus conculcentur.48 Hoc item faciunt mane, antequam matres in pabulum exeant, ut agni satulli fiant lacte.49 Circiter decem dies cum praeterierunt, palos offigunt et ad eos alligant libro aut qua alia re levi distantes, ne toto die cursantes inter se teneri delibent aliquid membrorum.50 Si ad matris mammam non accedet, admovere oportet et labra agni unguere buturo aut adipe suilla et olfacere labra lacte.51 Diebus post paucis obicere iis viciam molitam aut herbam teneram, antequam exeunt pastum et cum reverterunt.52 Et sic nutricantur, quoad facti sunt quadrimestres.53 Interea matres eorum iis temporibus non mulgent quidam; qui id melius, omnino perpetuo, quod et lanae plus ferunt et agnos plures.54 Cum depulsi sunt agni a matribus, diligentia adhibenda est, ne desiderio senescant.55 Itaque deliniendum in nutricatu pabuli bonitate et a frigore et aestu ne quid laboret curandum.56 Cum oblivione iam lactis non desiderat matrem, tum denique compellendum in gregem ovium.57 Castrare oportet agnum non minorem quinque mensum, neque antequam calores aut frigora se fregerunt.58 Quos arietes summittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quae geminos parere solent.59 Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quae propter lanae bonitatem, ut sunt Tarentinae et Atticae, pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo minus vel infici recte possit vel lavari ac putari.60 Harum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem adhibent diligentiam, quam hirtis.61 Itaque faciunt lapide strata, urina necubi in stabulo consistat.62 His quaecumque lubenter vescuntur, ut folia ficulnea et palea, vinacea, furfures, obiciuntur modice, ne parum aut nimium saturentur.63 Utrumque enim ad corpus alendum inimicum, ut maxime amicum cytisum et medica.64 Nam et pingues facit facillime et genit lacte.65 De sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro scripta magister pecoris habet, et quae opus ad medendum, portat secum.66 Relinquitur de numero, quem faciunt alii maiorem, alii minorem.67 Nulli enim huius moduli naturales.68 Illud fere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centena soves hirtas singulos homines, in pellitas binos.
Varro HOME
bnf6842.95
Varro, De agricultura, LIBER SECUNDUS, , I. <<< >>> III.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II.
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik